Latin
Book 6, lines 6.1.426-6.1.434
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.426-434
Not analysed yet
CTh. 6. 27. 23
Idem aa. paulino magistro officiorum. cuncta, quae super agentum in rebus militia ordine loco numero statuisti, amplectimur. illustris igitur auctoritas tua, quae novellae matriculae super statutorum numero vel ordine confirmando quaeque de reliquis ordinandis huius legis sanctione decernimus, naviter servanda et custodienda cognoscat, videlicet ut statutorum numero in mille centum septuaginta quattuor nominibus adsignato, qui recenti matricula definitus esse cognoscitur, reliqui, qui extra memoratum statutorum numerum positi esse noscuntur, ita concessa potiantur militia, ut ii quoque certis locis laborum ac stipendiorum meritis collocati vacantes praeeuntium gradus obsequendi ordine mereantur. nec tamen ii, qui plurimis iustissimisque causis matricula videntur exclusi, militia, quae eis humanitatis intuitu sub huiusmodi forma indulta est, tamquam penitus spreti aut abiecti deiciantur. quibus beneficii loco ponendum est, quod, cum ter edicto vocati non venerint, tamen eis militare permissum est. dat. xvi kal. mai. constantinopoli theodosio a. xiii et qui fuerit nuntiatus. (430 apr. 16).
CTh. 6. 28. 0. De principibus agentum in rebus
CTh. 6. 28. 1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad potitum vicarium urbis. nemo officialium in munus aliquod nisi principe ordinante mittatur. si quis autem scriniariorum vel cuiusquam alterius loci quemquam officialium in aliquod munus principe nesciente direxerit, trium librarum auri condemnatione plectetur. dat. prid. non. aug. treveris, acc. vii id. sept. romae auxonio et olybrio conss. (379 aug. [?] 4).
CTh. 6. 28. 2
Idem aaa. ad probum praefectum praetorio. agentes in rebus, si principatus sorte deposita forsitan provinciae gubernacula isdem non evenerint, par erit salutationis loco his quidem, qui praesidatum gesserint, cedere, sed eos, qui rationales fuerint, praevenire. proposita iiii id. mart. hadrumeto dd. nn. gratiano a. v et theodosio a. i conss. (380 mart. 12).
CTh. 6. 28. 3
Idem aa. et arcadius a. cynegio praefecto praetorio. agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore muneramus. atque ideo officialis tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittatur auctore nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum. dat. prid. kal. mart. constantinopoli honorio nob. p. et evodio conss. (386 febr. 28).