Latin
Book 6, lines 6.1.468-6.1.477
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.468-477
Not analysed yet
CTh. 6. 29. 5. 1
E cursu vero clavulari singulas angarias, in his scilicet stationibus, in quibus cursus est collocatus, ad exhibendam humanitatem venientibus excusetis. nec quis audeat contra praeceptum hoc amplius accipere aut sperare quicquam aut aliquid excusare ultra, quam continet forma praecepti. dat. prid. kal. nov. eusebio et hypatio conss. (359 oct. 31).
CTh. 6. 29. 6
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad florum magistrum officiorum. felicis natalis nostri die iidem ut principis primi quoque scholarum mittantur ad provincias curiosi anniversarium munus acturi, ita caute atque ita sollerter, ut sub binorum tantum copia veredorum, ultra usurpatione cessante, ne capita contrahantur, remotas quoque peragrent stationes et callida machinamenta commeantium ac simulatae observationis ingenia et fraudes depellant. dat. iii non. feb. constantinopoli eucherio et syagrio conss. (381 febr. 3).
CTh. 6. 29. 7
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. neoterio praefecto praetorio. quia vel honore militiae vel fiducia iussionis agentibus in rebus maiorem ad obsistendum remur futuram esse constantiam, ex his, quos in eminentioribus tantum urbibus sollicitudinem cursualem agere mandavimus, magnificentia tua noscat unum esse considerandis transeuntium evectionibus relictum neque eos quicquam ultra hanc formam in cursum habere commune. dat. v kal. iun. valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 mai. 28).
CTh. 6. 29. 8
Impp. arcadius et honorius aa. marcello magistro officiorum. agentes in rebus singulos per singulas provincias mittendos esse censemus, quibus tamen inspiciendarum evectionum tantum debeat cura mandari, ut nihil prorsus commune aut cum iudicibus aut provincialibus habeant. nec naves debebunt illicita concussione vexare nec libellos aut contestationes suscipere aut in carcarem quemquam trudere, sed cursui solum vacare. dat. . . . kal. iun. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 mai. . . .) .
CTh. 6. 29. 9pr.
Idem aa. euchario proconsuli africae. cursus publici praepositos scire praecipimus, si sibi et militiae suae consulunt, nihil eos contra veterem disciplinam debere praesumere: cui cum generatur iniuria, haut dubie sacrilegii crimine obligantur. (412 febr. 29).