Latin
Book 6, lines 6.1.456-6.1.467
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.456-467
Not analysed yet
CTh. 6. 29. 2. 2
Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis citra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio, ut habens unius copiam raedae flagitet duas, aut raedam usurpet, cui birotum vel veredum postulare permissum est. quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu. (357 apr. 17).
CTh. 6. 29. 2. 3
Demonstretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etsi quis nobis iubentibus festinare memoret in obsequium necessarium, nec praevaleat contumacia vel dignitas. (357 apr. 17).
CTh. 6. 29. 2. 4
Contingit etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animalibus minime praebitis pecunias pendere cogatur lucro eius qui cursui praesederit, improbe vindicandas. ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. quod si forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur. dat. xv kal. mai. mediolano constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. (357 apr. 17).
CTh. 6. 29. 3
Idem a. ad agentes in rebus. per id tempus, quo cursus tuendi sollicitudinem sustinetis, condemnationes praefectorum praetorio erga eos solos irritae sunt futurae, qui servaverint honestatem erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam, si ad nostrae serenitatis notitiam culpabilia gesta pervenerint, in eos erit acrius vindicandum. proposita prid. kal. dec. eusebio et hypatio conss. (359 nov. 30).
CTh. 6. 29. 4
Idem a. ad agentes in rebus. cesset omnis ambitio atque suffragium in schola vestra. etenim cuncti ita agere debebitis, quatenus labore atque ordine ad cursum regendum et ad curas agendas iudicio scholae et ordinis merito dirigamini, ita ut nihil vestri principis ex his, quae geri in re publica videritis, notitiae subtrahatis, scientes poenis eum debitis subiugari, qui tantum facinus ausus fuerit perpetrare. proposita eodem die iisdem conss. (359 nov. 30).
CTh. 6. 29. 5pr.
. . . . . . in his dumtaxat provinciis, in quibus cursus a provincialibus exhibetur, quoniam avaritiae occurri paene iam non potest, singulos solidos per singulas raedas, id est quas quadrigas vel flagella appellant, percipiatis per id tempus, quo curarum et cursus tuendi sollicitudinem sustinebitis. (359 oct. 31).