Latin
Book 6, lines 6.1.521-6.1.530
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.521-530
Not analysed yet
CTh. 6. 30. 15. 1
Si quis sane ad memoratam militiam accedere voluerit, discussa generis fide tunc demum adnotatione nostri numinis palatinorum coetui societur. dat. xiii kal. . . . constantinopoli theodoro v. c. cons. (399 . . .) .
CTh. 6. 30. 16
Idem aa. messalae praefecto praetorio. salutari definitione censuimus dxl et vi de officio comitis sacrarum largitionum, trecentos privatarum, qui tamen nullis sunt corporibus obligati reliquos suis officiis et ordinibus esse reddendos singulis, tamen ita matriculis retinendos, ut patriae provincia pariter conscribatur, iudicibus admonendis de numero statuto, ut ceteri ad sua officia retrahantur nec posthac sub specie militiae intra provinciam possit delitiscere qui sibi nec indultum commeatum nec publicam necessitatem docuerit esse mandatam. curialem suum municipes vindicent, collegiatum proprium corpus adstringat, nec iudicem suum apparitor quondam desertor evadat. sibi quisque, iure tamen, obnoxium exsequatur, adiutoribus quoque, qui matriculas tractant, supplicium deportationis cum amissione facultatum subeuntibus, si quemquam ultra numerum praestitutum siverint militare. dat. xi kal. ian. mediolano theodoro v. c. cons. (399 dec. 22).
CTh. 6. 30. 17
Idem aa. longiniano comiti sacrarum largitionum. serenitas nostra salubri sanctione disposuit, ut quingenti quadraginta sex, qui tamen nullis sunt corporibus obligati, palatini . . . . sint, supernumerarii autem, ex quibus in decedentium locum quos ratio invenerit singuli subrogentur, ad originem tractis desertoribus: sciente adiutore officii palatini, si qui supra statutum numerum vel coniventia vel neglegentia eius irrepserit, avaritiam eius proscriptione omnium facultatum ac deportatione plectendam. reliquos autem, qui superflui fuerint, provinciis sine dilatione datis auctoritatibus restitue. dat. x kal. ian. mediolano theodoro v. c. cons. (399 dec. 23).
CTh. 6. 30. 18
Idem aa. nestorio comiti rerum privatarum. non aliter quilibet in officio sacrarum privatarum cingulum militiae sibi sumendum existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem meruerit. dat. prid. id. aug. ancyrae stilichone ii et anthemio conss. (405 aug. 12).
CTh. 6. 30. 19
Idem aa. et theodosius a. monaxio praefecto praetorio. domninum ex primiceriis sacrarum largitionum speciali beneficio ex vicariis ad similitudinem proximorum sacrorum scriniorum esse praecipimus. ceteros primicerios scriniorum et qui post illum primicerii totius erunt officii palatini, ex consularibus inter allectos esse decernimus. dat. xvi kal. feb. constantinopoli basso et philippo viris clarissimis conss. (408 ian. 17).