Latin
Book 6, lines 6.1.531-6.1.538
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.531-538
Not analysed yet
CTh. 6. 30. 20
Impp. honorius et theodosius aa. iohanni praefecto praetorio. palatinos, qui sacrarum remunerationum rationem tractantes inculpatim ad calcem terminumque militiae pervenerint, nec non etiam adiutorem et primicerios diversorum officiorum praecepimus ea habere privilegia, quae nuper agentum in rebus scholae a nostra sunt mansuetudine contributa, scilicet ut a tironum praebitione memorati reddantur exortes ceteraque onera non agnoscant, quae antea, cum nihil de hac re statuissemus, ad dignitatis dispendium sustinebant. dat. vii id. iun. ravenna post cons. honorii viiii et theodosii v aa. (413 iun. 7).
CTh. 6. 30. 21
Idem aa. anysio comiti sacrarum largitionum et tauro comiti rerum privatarum. ad similitudinem sanctionis, quam de proximis sacrorum promulgavimus scriniorum, etiam in officio sacrarum largitionum atque privatarum pro biennio annum sub perpetua observatione praecipimus custodiri. in venerabili natali perennitatis meae theodosii exemplo proximorum annus suscipiat exordium promotionis, et privilegia, quae huiusmodi officiis vel primicerio sacris legibus deferuntur, integra illibataque serventur. dat. iii kal. iul. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. (416 iun. 29).
CTh. 6. 30. 22
Idem aa. anysio comiti sacrarum largitionum. cessantibus cunctis, quae super biennio de actu mittendariorum olim statuta sunt, ad similitudinem exceptorum eiusdem militiae completo anno recedere eos subituris eundem locum sequentibus praecipimus, illis, qui nunc agunt, biennii actum, ex quo coeperunt, complentibus. dat. iiii non. mai. constantinopoli monaxio et plinta conss. (419 mai. 4).
CTh. 6. 30. 23
Idem aa. asclepiodoto comiti sacrarum largitionum. quattuor mittendarios, qui per annos singulos ex officio palatino exire sollemniter consuerunt, beneficiis, quibus tuo culmini visum fuerit, ex his videlicet, quae suae iurisdictionis esse nec aliis ex consuetudine caelitus deputata cognoverit, tua sublimitas prosequatur: etiam in posterum hac consuetudine permansura, ut circumventione damnata prolixa stipendia sive debita solacia consequantur. dat. iii kal. mai. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss. (422 apr. 29).