Latin
Book 6, lines 6.1.59-6.1.70
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.59-70
Not analysed yet
CTh. 6. 2. 19
Idem aa. caesario praefecto praetorio. qui in sacro mansuetudinis nostrae palatio militarint, si coetui senatus consortioque fuerint sociati, iuxta latam dudum legem glebalem tantum sustineant functionem, ad praeturae vero functionem atque onera non vocentur. dat. iii kal. mai. constantinopoli caesario et attico conss. (? =14) (397 apr. 29).
CTh. 6. 2. 20
Id. aa. florentino praefecto urbi. dudum praecepimus, ut aurum oblaticium senatores, qui in sacratissima urbe degunt, in urbe complerent, ii vero, qui in provinciis larem foverent, per censualium officia in provinciis solverent. sed quoniam cognovimus praedictum officium non posse exsecutioni sufficere, ad praedictum negotium auxilia congrua ab ordinariis iudicibus volumus ministrari. dat. vii kal. ian. mediolano caesario et attico conss. (? =15) (397 dec. 26).
CTh. 6. 2. 21
Iidem aa. felici praefecto urbi. glebam possessionum, non personarum esse perspicimus, ac propterea necesse est, ut illis immineat exactio qui ex re eadem reditus consecuntur. nam cum censibus deferatur, non potest auri professio perire domino. hac itaque sanctione decernimus, ut hispaniae in praesens tantum tempus beneficiis indultis utantur servaturi posthac in solvendis functionibus provinciarum consuetudinem ceterarum. dat. iiii kal. april. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (? =16) (398 mart. 29).
CTh. 6. 2. 22
Idem aa. patroino comiti sacrarum largitionum. a collatione glebalis auri vel i. . N . . . . ii tituli ne domum quidem nostram inmunem . . . . esse praecepimus. proposita iiii kal. mart. mediolano vincentio et fravito vv. cc. conss. (? =17) (401 febr. 26).
CTh. 6. 2. 23
Impp. honorius et theodosius aa. ad monaxium praefectum urbi. si quis . . . . . Is. I. S tota impleta militia ad proximatum et comitivam dispositionum vel magisterium admissionum pervenerit, nulla penitus functione vel glebatione senatoria tum primum ob dignitatem vicariam fatigetur sitque inmunis a septem quoque solidorum praestatione, quae tenuissimos senatorum adsolet obligare. dat. vi id. mai. constantinopoli constantio et constante conss. (? =18) (414 mai. 10).
CTh. 6. 2. 24
Idem aa. sebastio comiti. si quis desertam possessionem sub peraequationis sorte perceperit, eum a praestatione glebae senatoriae, etiamsi antiquitus hoc onus fundum manebat, alienum esse praecepimus. illa vero praedia, quae navalem sustinent functionem et in desertis huc usque iacuerunt meliore condicione in omnibus titulis convenit relevari, ut gravis sors pro ea qua resederit portiuncula navalis esse non possit, cum aliis fuerit dispendiis liberata. dat. prid. id. mai. ravenna honorio a. xi et constantio ii conss. (? =19) (417 mai. 14).