Latin
Book 6, lines 6.1.71-6.1.79
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.71-79
Not analysed yet
CTh. 6. 2. 25
Impp. theodosius et valentinianus aa. ad senatum urbis romae. post alia: oblationem nobis amplissimi ordinis prompta liberalitate promissam partim remittimus vobis, partim patriae communi urbique largimur. dat. vi kal. mai. romae, recitata in senatu per theodosium primicerium notariorum dd. nn. theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (? =20) (426 apr. 26).
CTh. 6. 2. 26
Idem aa. proculo praefecto urbi. post alia: praeter eos, qui notariorum nostrorum scholae praeclaro sunt sacrati collegio vel . . . Rum praerogativa nostrorum aut etiam sacri consistorii decurionum militia muniuntur, item qui e schola agentum in rebus expletis stipendiis ad principatum ducenae pervenerunt, togati quoque praetorianae atque etiam urbicariae praefecturae ceterique omnes, qui delatis sibi senatoriis dignitatibus fruuntur, pro suis viribus glebales tantum functiones agnoscant: palatinis sacrarum et privatarum largitionum, quoniam renuntiandum senatoriae dignitati adita nostra clementia crediderunt, senatoriis functionibus eximendis et, quamvis a senatorum consortio segregentur, in omni securitate mansuris, nec non etiam filiis eorum atque nepotibus, secundum divi constantini atque constantii constitutiones: ita ut omne beneficium omnisque adnotatio specialis super immunitate contra huius sanctionis formam a quocumque officio persona schola vel professione elicita nullam habeat firmitatem, sed allegata quoque et ab amplissimo, si ita contigerit, suscepta ordine denuo, cum libuerit, retractetur: totius temporis, quod interea fluxerit, ab eo, qui hoc impetrare studuerit, descriptionibus extorquendis, etsi hoc idem praeiudicium adnotationis tenore elicitae remittatur. dat. prid. kal. feb. constantinopoli felice et tauro conss. (? =21) (428 ian. 31).
CTh. 6. 3. 0. De praediis senatorum
CTh. 6. 3. 1
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. aureliano praefecto urbi. si quid syriarchiae a senatoriis possessionibus annua collatione confertur, iubemus aboleri. dat. iii kal. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 febr. 27).
CTh. 6. 3. 2
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. senatoriae functionis curiaeque sit nulla coniunctio et ne laedendi curialibus praebeatur occasio per apparitores rectorum provinciae de senatorum fundis fiscalia postulentur habeatque hanc disponendi curam, cui defendendi senatus sollicitudo mandata erit. si curia sibi censitorem vel peraequatorem voluerit postulare, sibi postulet, non senatui. dat. prid. id. aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 aug. 12).