Latin
Book 7, lines 7.1.124-7.1.133
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.124-133
Not analysed yet
CTh. 7. 4. 23
Idem aa. hilario praefecto praetorio. provincialium commodis nos convenit subvenire. ad omnium utique numerorum sive vexillationum aut etiam scholarum tribunos per viros illustres comites sublimitas tua faciat pervenire, ut meminerint faenum militibus isdem capitibus praestandum iuxta legem divi valentiniani de quinta decima indictione nec tamen ad oppidum deferendum. dat. xvi kal. iul. arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 iun. 16).
CTh. 7. 4. 24
Idem aa. excellentia tua erogationis per susceptores factae modum quantitati brevium conferri perficiat, ita ut, ex quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac si quod amplius actuarios vel optiones accepisse constiterit, quam brevium datorum scriniis nostris veritas continet, memorati in duplum reddere compellantur, susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus isdem erogasse monstraverint. nam ad illustres quoque magistros utriusque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a susceptoribus erogatio celebretur. dat. viii kal. april. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano v. c. conss. (398 mart. 25).
CTh. 7. 4. 25
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. quoniam clementia nostra poscenti epifanis ordini consensit, ut novembri mense novellum vinum militi praeberetur, propterea quod veteris dispendiosa videtur erogatio, illustris auctoritas tua per omnes provincias cunctis numeris ac militibus a novembri mense de novello vino annonam dari disponat. dat. x kal. iun. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano v. c. conss. (398 mai. 23).
CTh. 7. 4. 26
Idem aa. provincialibus provinciae proconsularis. opinatoribus nullum sit cum provinciali conmercium, ita ut a iudicibus vel officio provinciali omnis summa debiti postuletur intra anni spatium conferenda. dat. prid. kal. april. mediolano vincentio et fravito conss. (401 mart. 31).
CTh. 7. 4. 27
Idem aa. et theodosius a. anthemio praefecto praetorio. nullus protectorum vel domesticorum, cui aut tuitio locorum aut quaedam longior est commissa necessitas aut certe iudicum nostrorum praeceptis iussus obtemperat, annonas vel emolumenta percipiat, nisi circumacto anni tempore post completum consulatum in alterius anno consulis conmonitorium reparare curaverit. dat. kal. april. constantinopoli arcadio a. vi et probo v. c. conss. (406 apr. 1).