Latin
Book 7, lines 7.1.134-7.1.143
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.134-143
Not analysed yet
CTh. 7. 4. 28pr.
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. anthemio praefecto praetorio. a provinciarum rectoribus caveatur, ut tam numeris quam familiis nec non et impedimentis praeter eas annonas, quae adaerantur, id tantum in specie praebeatur, quod militis flagitarit inspectio, ne actuariorum fraudibus ulla relinquatur superpostulationis occasio, cum per praepositos pistorum et diadotas legis forma caveatur, ut nulli omnino nulla in specie praebeatur annona, nisi quem substantem adque in praesenti constitutum postulare constiterit. (406 apr. 9).
CTh. 7. 4. 28. 1
Hoc quoque legis auctoritate complexo, ut semper dierum, per quas resistentes tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine consecuntur species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum venalium distrahuntur. dat. v id. april. constantinopoli arcadio a. vi et probo v. c. conss. (406 apr. 9).
CTh. 7. 4. 29
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. si quas sub gratia donationis a militibus auferunt quam merentur annonas duces seu tribuni, iuxta nummaria defixa pretia sine ulla dubitatione percipiant. dat. iiii non. mai. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 mai. 4).
CTh. 7. 4. 30
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. limitanei militis et possessorum utilitate conspecta per primam, secundam ac tertiam palaestinam huiuscemodi norma processit, ut pretiorum certa taxatione depensa specierum intermittatur exactio. sed ducianum officium sub versamini et moenoeni castri nomine salutaria statuta conatur evertere. ideoque lege repetita censemus, ut, si quis interclusam specierum exactionem refricare temptaverit vel adaerationes statutas ausus fuerit inmutare, tam vir spectabilis dux centum librarum auri quam etiam eius officium pari condemnationis summa quatiatur, adiecta sacrilegii poena, quae divalium scitorum violatores palam insequitur. dat. x kal. april. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 mart. 23).
CTh. 7. 4. 31
Idem aa. ad anthemium praefectum praetorio. militaribus commodis prospicientes adaeratarum annonarum, quae familiis apud orientem vel aegyptum praeberi consuerunt, certa ac distincta locis et numero pretia statuimus. verum quia in hoc et provincialium nobis habenda est cura praecipua, ne nimia festinatione poscendi collatorum vires adteri videantur, certum constitui tempus placet, quo eadem pretia debeant praeberi poscentibus. quapropter uniuscuiusque indictionis annonariam in pretiis rationem transacta ea sequentis indictionis mense novembri completo praeberi praecipimus. dat. prid. kal. dec. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 nov. 30).