Latin
Book 7, lines 7.1.275-7.1.282
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.275-282
Not analysed yet
CTh. 7. 13. 7pr.
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad modestum praefectum praetorio. tironum praebitio in patrimoniorum viribus potius quam in personarum muneribus collocetur, ut proto. . munus, quod provinciarum interna depascitur, ab imis, ut dicitur, radicibus eruatur. nam inter reliqua vitia haec duo vel maxime intolerabilia iudicamus, quod aurum saepe pro corporibus inmane deposcitur atque advenarum coemptio iuniorum insolentius quam convenit aestimatur. contra haec sane reperta est et facilitas et commoditas exigendi, cum neque excusari quisquam poterit, ut ante privilegio consueta fuerat hominis vindicatio, nec ullus, qui relevandus fuerit, perpetuae ingravationi addici. (375 iun. 2).
CTh. 7. 13. 7. 1
Illud etiam similiter definitum est, ut ii tantum a consortibus segregentur, quorum iugatio ita magna est, ut accipere non possit adiunctum, cum pro suo numero in exhibendo tirone solus ipse respondeat. inter quos vero possessionis exiguae necessitas coniunctionem postulat, functionis annorum et praebitionis vicissitudo servetur, quippe ut senatores ceterique, qui primo anno et suo et consortis nomine tironem dederint, insequenti vice habeantur immunes illique in praebitione succedant, a quorum conventione fuerit ante cessatum. quem ordinem, cum corpora postulantur, conveniet custodiri. sin vero aurum fuerit pro tironibus inferendum, unumquemque pro modo capitationis suae debitum redhibere oportet. (375 iun. 2).
CTh. 7. 13. 7. 2
Ne aliquid dubium relinquatur, et solidorum numerum, qui temonario inferendus est, designamus, ut, sive senator honoratus principalis decurio vel plebeius tironem suo ac sociorum nomine ex agro ac domo propria oblaturus est, ita se a coniunctis accepturum solidos noverit, ut integri pretii modus in triginta tantummodo et sex solidis colligatur, ut deducta portione, quae parti ipsius competit, reliquum consequatur, sex tironi gratia vestis ac sumptuum praebiturus. (375 iun. 2).
CTh. 7. 13. 7. 3
Ipsorum etiam, qui militaturi sunt, privilegiis accedentibus facilius devotio provocatur, videlicet ut universi, qui militaria sacramenta susceperint, eo anno, quo fuerint numeris adgregati, si tamen in suscepto labore permanserint, inmunes propriis capitibus mox futuri sint. completis vero quinque annorum stipendiis qui comitatensibus numeris fuerit sociatus, patris quoque et matris nec non et uxoris suae capitationem meritis suffragantibus excusabit. ii vero, qui in ripa per cuneos auxiliaque fuerint constituti, cum proprio capite uxorem suam tantum post quinque annos, ut dictum est, praestent inmunem, si tamen eos censibus constiterit adtineri. et quia publica utilitas quoque cogitanda est, ne sub hac indulgentia insertae capitationis numerus minuatur, ex incensitis adque adcrescentibus in eorum locum, qui defensi militia fuerint, alios praecipimus subrogari. dat. iiii non. iun. antiochiae post consulatum gratiani a. iii et equitii viri clarissimi. (375 iun. 2).