Latin
Book 7, lines 7.1.283-7.1.290
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.283-290
Not analysed yet
CTh. 7. 13. 8
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. edictum ad provinciales. inter optimas lectissimorum militum turmas neminem e numero servorum dandum esse decernimus neve ex caupona ductum vel ex famosarum ministeriis tabernarum aut ex cocorum aut pistorum numero vel etiam eo, quem obsequii deformitas militia secernit, nec tracta de ergastulis nomina. poenam etenim gravis dispendii nulla excusatione fugituri sunt, si hoc cuiusdam indicio illustribus viris magistris equitum peditum fuerit intimatum. sed cum illum animadversio dura damnavit offerentem, tum triplicata nobilioris tironis fatigabit illatio. dat. iiii. kal. feb. constantinopoli gratiano a. v et theodosio a. i conss. (380 ian. 29).
CTh. 7. 13. 9
Idem aaa. neoterio praefecto praetorio. ex opportunis regionibus supplementa numeris mansuetudo nostra decrevit agitari: in id delectos quosque viros atque ab omni suspicione pravitatis alienos iussimus destinari. in his, si male se gesserint, corrigendis non mediocrem fore denuntiamus severa animadversione sententiam, cum iudices supplicium existimationis extremum et ultio inexpiabilis exceptura videatur, ne his quidem provincialibus temperatura, quos in officium ministeriumque praedarum vel capiendi ubertas vel formido simulata deduxerit. proposita vi kal. mai. antiochia gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 apr. 26).
CTh. 7. 13. 10
Idem aaa. eutropio praefecto praetorio. qui spurca amputatione digiti usum declinat armorum, non evadat illa quae vitat, sed insignitus macula ferat impositum militiae laborem qui declinaverit dignitatem. ipsis quin etiam provincialibus, qui ex horum ausis iuniorum saepe patiuntur penuriam praebendorum, haec optio inmobilis decernatur, ut tempore dilectus agitandi, ubi conmune coeperint conveniri, duos mutilos iuniores pro uno integro eminentiae tuae dispositionibus offerant. dat. non. sept. hadrianopoli eucherio et syagrio conss. (381 sept. 5).
CTh. 7. 13. 11
Idem aaa. quisquis mancipium iuris alieni in tirocinium militiae duxerit offerendum, convictus ac proditus auri libram aerario nostro cogatur inferre. dat. id. mai. tyro metropoli, proposita beryto antonio et syagrio conss. (382 mai. 15).