Latin
Book 7, lines 7.1.418-7.1.427
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.418-427
Not analysed yet
CTh. 7. 20. 3
Idem a. ad universos veteranos. veterani iuxta nostrum praeceptum vacantes terras accipiant easque perpetuo habeant immunes, et ad emenda ruri necessaria pecuniae in nummo viginti quinque milia follium consequantur, boum quoque par et frugum promiscuarum modios centum. qui autem negotii gerendi habuerit voluntatem, huic centum follium summam inmunem habere permittimus. praeter hos ergo, qui vel domicillis vel negotiis detinentur, omnes, qui vacatis et nullum negotium geritis, ne inopia laboretis, ad hoc remedium debetis concurrere. dat. iii id. oct. constantinopoli constantino a. vi et constantino caes. conss. (320 oct. 13).
CTh. 7. 20. 4pr.
Idem a. ad maximum praefectum urbi. comitatenses et ripenses milites atque protectores suum caput, patris ac matris et uxoris, si tamen eos superstites habeant, omnes excusent, si censibus inditi habeantur. quod si aliquam ex his personis non habuerint vel nullam habuerint, tantum pro suo debent peculio excusare, quantum pro iisdem, si non deessent, excusare potuissent, ita tamen, ut non pactione cum alteris facta simulato dominio rem alienam excusent, sed vere proprias facultates. (325 iun. 17).
CTh. 7. 20. 4. 1
Veteranos autem post emeritae missionis epistulas tam suum quam uxoris caput excusare sancimus aut, si honestam missionem meruerint, suum caput tantummodo excusare ceteros. omnes veteranos de quocumque exercitu una cum uxore sua unius capitis frui excusatione praecipimus. (325 iun. 17).
CTh. 7. 20. 4. 2
Ripensis autem veteranus, qui ex priore lege post viginti quattuor stipendia honesta missione impetrata unius excusatione capitis fruebatur, etiam si viginti stipendiis completis honestam missionem meruerit, ad exemplum comitatensium militum unum caput excuset. intra viginti etiam stipendia dimissus, quoniam inbecilli et debiles censibus non dedicantur, eodem beneficio utatur. (325 iun. 17).
CTh. 7. 20. 4. 3
Alares autem et cohortales dum militant, propria capita excusent, veteranis quoque eadem excusationis solacia habituris. qui quocumque tempore in quibuscumque partibus meruerint missionem, si ex comitatensi militia senectutis vel debilitatis causa dimissi fuerint, indiscreto stipendiorum numero duo capita excusaturis, id est suum adque uxoris; et ripensibus indiscrete idem privilegium habituris, si se ob belli vulnera dimissos probaverint: ita ut, si quis eorum post quindecim stipendia intra viginti et quattuor annos ex militia decesserit, sui tantum capitis excusatione fruatur; uxorem enim ripensis, si militia decesserit post viginti et quattuor annos, excusari oportet. proposita xv kal. iul. antiochiae paulino et iuliano conss. (325 iun. 17).