Latin
Book 7, lines 7.1.428-7.1.435
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.428-435
Not analysed yet
CTh. 7. 20. 5
Idem a. maximo praefecto praetorio. providendum est, ne veterani protectoria dignitate cumulati aut qui honores varios pro meritis suis consecuti sunt, incongruis pulsentur iniuriis, cum, si quis in hoc crimine fuerit deprehensus, rectores provinciarum conveniat ad tuum iudicium referre atque ad tuum officium praedictos dirigere, ut factum pro sui qualitate possit facillime coherceri. dat. iiii kal. ian. treviris ianuarino et iusto conss. (328 [?] dec. 29).
CTh. 7. 20. 6
Imp. constantius a. ad helpidium consularem pannoniae. privilegia concessa veteranis, qui stipendia iusta meruerunt, prout se quisque in officiis competentibus militasse declaret, omnia conserventur, corporalium seu personalium munerum vacatione eisdem tribuenda. dat. viii kal. iul. sirmio constantio a. vii et constant. a. ii conss. (342 [?] iun. 24).
CTh. 7. 20. 7
Idem a evagrio praefecto urbi. quosdam veteranos hoc nomine indignos latrocinia perpetrare comperimus, ideoque praecipimus, ut veterani, quibus bona mens est, aut arva versent aut certe in optimis negotiis pecuniam tractent et mercimonia agitent. qui vero neque rus colunt neque utilem vitam commerciis exhibent, mox in ipsos capitaliter exsurgendum. exui enim omnibus privilegiis debent, per quos publica quies perturbatur, ita ut, si levissimum aliquid deliquerint, omnibus subiciantur poenis. dat. iii id. aug. constantio a. vi et constante ii conss. (353 [?] aug. 11).
CTh. 7. 20. 8
Impp. valentinianus et valens aa. ad universos provinciales. omnibus benemeritis veteranis quam volunt patriam damus et inmunitatem perpetuam pollicemur. habeant ex vacantibus sive ex diversis, ubi elegerint, agros et ea lege habeant, ut sibi soli eorundem fructus cessuros esse cognoscant; nullum ex his agris stipendium, nullam annuam praestationem postulabimus: amplius addentes, ut etiam ad culturam eorundem agrorum et animalia et semina praebeamus, ita ut is, qui ex protectore dimissus erit, duo boum paria et centum modios utriusque frugis consequatur, alii vero, qui honestas missiones sive causarias consequuntur, singula paria boum et quinquaginta modios utriusque frugis accipiant. super quibus praebendis ad competentes iudices scripta congrua destinata sunt. si quos etiam veterani servulos familiasve ad agrum duxerint, inmunes perpetuo possideant. dat. xv kal. dec. romae divo ioviano et varroniano conss. (364 nov. 17).