Latin
Book 8, lines 8.1.111-8.1.120
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.111-120
Not analysed yet
CTh. 8. 4. 16. 1
Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debebatur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur. dat. iii non. mai. mediolano timasio et promoto conss. (389 mai. 5).
CTh. 8. 4. 17
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio per orientem. cum ante placuisset, ut a primipilaribus secundum dispositionem divi gratiani species horreis erogandae comitatensibus militibus ex more deferrentur, limitaneis vero pretia darentur, nunc placuit, ut aurum ad officium illustris per illyricum praefecturae cum certa taxatione, id est pro octogenis libris laridae carnis, pro octogenis etiam libris olei et pro duodenis modiis salis singuli solidi perferantur. dat. v kal. iul. timasio et promoto conss. (389 [?] iun. 27).
CTh. 8. 4. 18
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. ex his, qui de numero comitianorum vel ex apparitione culminis vestri consulari officio deputati sunt, nullus ambiendi et transfugiendi in alterius militiae ordinem habeat facultatem. dat. iii kal. iun. heracleae arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 mai. 30).
CTh. 8. 4. 19
Impp. arcadius et honorius aa. euthymio vicario asiae. in speciebus primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio servetur, quae in venalibus publicis poterit repperiri. is enim, qui excedere praecepta nostra temptaverit, severa iudicis sententia cohercebitur. dat. v kal. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 febr. 26).
CTh. 8. 4. 20
Idem aa. et theodosius a. anthemio praefecto praetorio. quicumque ad chartas vel tabulas vel quodcumque aliud ministerium cohortalis optaverit, non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis receptum primitus fuerit, poena proposita his, qui contra statuta caelestia crediderint suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum, et adtinendis his nihilo minus in officio, qui etiam post haec praecepta meditatione quadam futurae fraudis clam fortassis ita eorum ordinum actibus interfuerunt, ut obtentu non dati militiae nominis liberum sibi, cum id expedisset, praecogitarent abscessum. de his sane, qui huiusmodi artibus antehac usi evitanda officia rescriptorum impetratione crediderint, id statuimus, ut rescriptis, quae ad tuae sublimitatis iudicium emittuntur, nullis praeterea ad alios iudices elicitis eos uti patiamur, vel, si obreptio aliqua fuerit impetrata, a nullo alio iudice suscipiantur. dat. xvi kal. april. constantinopoli dd. nn. honorio vii et theodosio ii aa. conss. (470 mart. 17).