Latin
Book 8, lines 8.1.99-8.1.110
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.99-110
Not analysed yet
CTh. 8. 4. 11
Idem aa. festo consulari syriae. solita cohortalibus syriae privilegia, quae a divo diocletiano porrecta sunt adque concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagae, non ad functionem naviculariam devocandos, non invitos curialibus coetibus adscribendos, verum peracto labore militiae, pastus primipili competenti sedulitate functione transacta praerogativam his recusationis offerimus. dat. vi non. oct. valentiniano et valente aa. conss. (365? 368? 370? oct. 2).
CTh. 8. 4. 12
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad probum praefectum praetorio. post alia: officia rectorum provinciarum tuae magnificentiae litteris volumus admoneri, ut susceptos in officio proprio vel probatos cohortium nomine legionumve privilegiis aestiment inserendos. dat. xvi kal. iun. modesto et arinthaeo conss. (372 mai. 16/7).
CTh. 8. 4. 13
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad severum praefectum praetorio. primipilarium liberos sacramentis adque militiae, quae eorum maioribus fuerat, elapsos ad ultima quidem apparitionis et eandem necessitatem minime devocamus, variis tamen, quas tempus efflagitat, iuvare rem publicam statuimus expensis. dat. iii non. april. mediolano antonio et syagrio conss. (382 apr. [?] 3).
CTh. 8. 4. 14
Idem aaa. ad proculum comitem orientis. qui relicto principatus officio quod gerebat ad senatoriae dignitatis nomen ambiit, propriae redditus militiae plumbatis cohercendus est. dat. prid. non. iul. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 iul. 6).
CTh. 8. 4. 15
Idem aaa. ad neoterium praefectum praetorio. si apparitor diffugerit criminosus, edictum, quo revocari possit, adiecta condicione legibus subsequatur; cui nisi fuerit satisfactum, merito in latitantem a iudice pro qualitate peccati sententia proferetur: veniam enim talibus nos promittimus non daturos, ut saltem huiusmodi oraculi sanctione perterriti, cum de indulgentia desperare coeperint, aut scelera nulla conmittant aut noverint crimina nec fugae latebris nec indulgentiis relaxanda. dat. prid. id. iun. mediolano arcadio a. i et bautone conss. (385 iun. 12).
CTh. 8. 4. 16pr.
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. ordinariorum iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum adtigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint. quod si ante debitum locum qui huic functioni habetur obnoxius vel aegri corporis labem vel defessae senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilo debetur expenderit. (389 mai. 5).