Latin
Book 8, lines 8.1.168-8.1.177
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.168-177
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 9pr.
Idem a. ad taurum praefectum praetorio. miranda sublimitas tua nullos evectioni dies addendos esse cognoscat nec passim raedarum tractorias vel evectiones birotum faciat. (357 dec. [?] 6).
CTh. 8. 5. 9. 1
Et agentibus in rebus a tua sublimitate tribui vel fieri evectionem vetamus; sufficere namque posse confidimus, quae isdem a nobis vel magistri officiorum comitatus nostri iussis necessaria habita ratione praebentur. dat. viii id. dec. mediolano constantio a. viiii et iuliano caesare ii conss. (357 dec. [?] 6).
CTh. 8. 5. 10
Idem a. ad flavianum proconsulem africae. nulli de cetero subiunctorio privato animalia publica praebeantur nec rei huiusmodi facultas mulionibus relinquatur, sed penitus conquiescat. dat. vi kal. nov. sirmio post consulatum constanti a. viiii et iuliani caes. ii. (358 oct. 27).
CTh. 8. 5. 11
Idem a. helpidio praefecto praetorio. ne qua posthac legio amplius quam duas angarias et hoc eorum, si qui aegri sunt, causa usurpare conetur, cum ad destinata proficiscitur, ita tamen, ut pro singulis angariis bina tantum boum paria consequantur. si qui post hanc legem amplius moverit, in maximam se reprehensionem sciat esse venturum. dat. xvi kal. dec. indictione iiii. (360 nov. 16).
CTh. 8. 5. 12
Imp. iulianus a. ad mamertinum praefectum praetorio. quoniam cursum publicum fatigavit quorundam inmoderata praesumptio et evectionum frequentia, quas vicaria potestas et praesidum adque consularium officia prorogare non desinunt, curam ac sollicitudinem huius rei nos subire compulsi faciendarum evectionum licentiam cunctis abduximus. exceptis igitur vobis nulli evectionem licebit facere de cetero. sed ut necessitates publicae impleantur, vicariis denas vel duodenas evectiones manu mea perscriptas ipse permittam, praesidibus vero binas annuas faciat vestra sublimitas, quibus ad separatas provinciarum secretasque partes necessariis ex causis officiales suos dirigere possint. sed his quoque nostra etiam mansuetudo evectiones singulas dabit, ut ad nos referre possint, cum id fieri necessitas quaedam exegerit. acc. viii kal. mart. syracusis mamertino et nevitta conss. (362 febr. 22).