Latin
Book 8, lines 8.1.178-8.1.189
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.178-189
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 13
Idem a. ad mamertinum praefectum praetorio. ad suggestionem comitis adque eorum, qui largitionibus praesunt, illationi specierum largitionalium competentes evectiones rectores provinciarum, cum absit vicarius, facere debent. quod universis rectoribus tua sublimitas indicare non differat. acc. xii kal. iul. mamertino et nevitta conss. (362 iun. 20).
CTh. 8. 5. 14pr.
Idem a. ad mamertinum praefectum praetorio. qui contra adnotationem manus nostrae plures quam evectio continebit veredos crediderit usurpandos, capitalem rem fecisse videbitur, et si instantis necessitatis gratia non retineatur, quis tamen ille sit ad censurae tuae, tum ad serenitatis nostrae conscientiam referendum est. (362 sept. 9).
CTh. 8. 5. 14. 1
Et quamquam, quid sit parhippus, et intellegere et discernere sit proclive, tamen, ne forte interpretatio depravata aliter hoc significet, sublimitas tua noscat parhippum eum videri et habendum esse, si quis usurpato uno vel duobus veredis, quos solos evectio continebit, alterum tertiumve extra ordinem commoveat. (362 sept. 9).
CTh. 8. 5. 14. 2
Nihil autem interesse debet nec ad crimen vocari, utrum agens in rebus suo anne mulionis itineri subiugando, modo evectionis datae formam et licentiam non excedat. dat. v id. sept. mamertino et nevitta conss. (362 sept. 9).
CTh. 8. 5. 15
Idem a. ad avitianum vicarium africae. mancipum cursus publici dispositio proconsulis forma teneatur, neque tamen sit cuiusquam tam insignis audacia, qui parangarias aut paraveredos in civitatibus ad canalem audeat commovere, quo minus marmora pivatorum vehiculis provincialium transferantur, ne otiosis aedium cultibus provincialium patrimonia fortunaeque lacerentur. dat. vii kal. nov. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 oct. 26).
CTh. 8. 5. 16pr.
Idem a. ad mamertinum praefectum praetorio. in provincia sardinia, in qua nulli paene discursus veredorum seu paraveredorum necessarii esse noscuntur, ne provincialium status subruatur, memoratum cursum penitus amputari oportere decernimus, quem maxime rustica plebs, id est pagi contra publicum decus tolerarunt. excellens igitur auctoritas tua officio praesidali necessitatem tolerandae huiusmodi exhibitionis imponat, aut certe, si hoc existimant onerosum, suis animalibus uti debebunt, quotiens eos commeare per provinciam necessitas publica persuaserit. (363 nov. 25).