Latin
Book 8, lines 8.1.190-8.1.203
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.190-203
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 16. 1
Sane angariarum cursum submoveri non oportet propter publicas species, quae ad diversos portus deferuntur. proinde considerata rerum necessitate pro locorum situ atque itineris qualitate tantum numerum angariarum collocari oportere decernas, quantum necessarium esse adhibitae plenissime deliberationes suaserint. dat. vii kal. dec. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 nov. 25).
CTh. 8. 5. 17pr.
Impp. valentinianus et valens aa. ad menandrum. vehiculis nihil ultra mille librarum mensuram patiemur imponi, ita ut veredarii sat habeant, quod his triginta libras equis vehere concessimus. quidquid igitur supra mensuram exsuperare constiterit, ad dispendium eius, qui in legem conmiserit, fisco conveniet adscribi. (364 mart. [?] 14).
CTh. 8. 5. 17. 1
Illud sane, ut penitus enormium vehiculorum usus intercidat, sanciendum esse decernimus, ut, quisquis opificum ultra hanc quam perscripsimus normam vehiculum crediderit esse faciendum, non ambigat sibi, si liber sit, exilii poenam, si servus, metalli perpetua supplicia subeunda. dat. prid. id. mart. mediolano divo ioviano et varroniano conss. (364 mart. [?] 14).
CTh. 8. 5. 18pr.
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. si quando praepositus largitionum species transmittendas necessarias esse suggesserit ac brevem diversarum specierum, cui subvectio vehiculorum poscitur, designaverit, a praesidibus diversorum officiorum evectio competens praebeatur. (364 mai. 13).
CTh. 8. 5. 18. 1
Illud etiam sublimitas tua observari omni cautione praecipiat, ne amplius in singulis quibusque carpentis, quam bini aut ut summum terni homines invehantur, quos tamen directarum rerum custodes vel prosecutores esse constiterit. dat. iii id. mai. divo ioviano et varroniano conss. (364 mai. 13).
CTh. 8. 5. 19
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. magnifica sedes tua evectionum faciendarum arbitrium in publicis tantum causis usurpet. verum ingenti procurabitur cautione, ne parum considerata facilitas ita publicis incipiat visceribus imminere, ut fatigatione nimia paenitentiam huius concessionis suscipere cogamur. dat. viiii kal. iul. philippopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 23 [mai. 25]).
CTh. 8. 5. 20pr.
Idem aa. ad florianum comitem rerum privatarum. iuxta divi iuliani consultissimam legem ad transferendas largitionum res necessarias competentia iudices evectionum subsidia perferant. (364 sept. 12).