Latin
Book 8, lines 8.1.214-8.1.227
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.214-227
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 23. 1
Locandi autem erunt per singulas mansiones vel quo longius sinceritas tua procurationem eorum existimaverit porrigendam. in quo negotio si quid neglectum secusve gestum fuerit, ad eorum, quidquid peccatum erit, crimen invidiamque referetur. (365 mart. 10).
CTh. 8. 5. 23. 2
Quanto autem tempore unusquisque iniuncti officii sarcinam debeat sustinere, celsitudinis tuae arbitriis relinquimus sanciendum. (365 mart. 10).
CTh. 8. 5. 23. 3
Qui viri et evectiones commeantium exactissima cura inspicere debebunt et animalibus alimenta, quae fiscus noster suggerit, ministrare. dat. vi id. mart. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 10).
CTh. 8. 5. 24
Idem aa. ad buleforum consularem campaniae. nonnullos id agere compertum est, ut, si forte defecta fuerint animalia, quae vehiculis deputata sunt, veredorum numerum, qui alteri serviunt necessitati, ad raedas quibus utuntur usurpent. hanc licentiam per mancipes locorum omnifariam prohiberi conveniet, ut, si quis extiterit, qui formam nostrae sanctionis excedat, cuiuscumque fuerit dignitatis, tamdiu resistere ac residere cogatur, quamdiu animalia, quibus iter peragat, revertantur. dat. viiii kal. april. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 24).
CTh. 8. 5. 25
Idem aa. ad symmachum correctorem lucaniae et brittiorum. compertum est usurpatione quorundam in publici cursus damna grassante ab itinere solito deviari. proinde si quis iter faciens cuiuscumque dignitatis fuerit militans ab itinere recto deverterit quingentis passibus, poena in eum competens proferatur et ad nostram scientiam referatur. dat. viii kal. april. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 25).
CTh. 8. 5. 26
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. cursus mancipes clavularii ex quo genere hominum debeant ordinari, apertissima lege decrevimus. quorum si praedictae numerus functioni non potuerit occurrere, curiales ad hoc munus sunt vocandi. dat. vi kal. mai. valentiniano et valente aa. conss. (365 apr. 26).
CTh. 8. 5. 27
Idem aa. ad fortunatum consularem pannoniae secundae. neque plures parhippos dimittendos nec emensis evectionibus dandam conmeandi cuiquam facultatem gravitas tua cognoscat. in eo autem ne admonitionem quidem adhibendam putamus, ut a nullo omnino cursus publicus sine evectionis auctoritate moveatur. dat. v kal. iun. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mai. 28).