Latin
Book 8, lines 8.1.228-8.1.237
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.228-237
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 28
Idem aa. ad probum praefectum praetorio. quod iam gallis prodest, ad illyricum etiam italiaeque regiones convenit redundare, ut non amplius raeda quam mille pondo subvectet, angariae mille quingenta sufficiant, veredo ultra triginta nullus imponat. directa v kal. ian. sirmio valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? 373? dec. 28).
CTh. 8. 5. 29
Idem aa. ad domnum consularem siciliae. ii tantum parhippum praesumant, quibus nos ipsi in evectione quam facimus veredum cum parhippo tribui iusserimus. si quis vero citra nostrae adnotationis indultum id licenter exegerit, severissimae subiaceat ultioni. dat. iiii non. dec. treviris post consulatum lupicini et iovini vv. cc. (368 [367] dec. 2).
CTh. 8. 5. 30
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad viventium praefectum praetorio. perspicue sanxeramus, ut in carpentis raedarum mensuram subditam nullus excederet, nemo amplius raedae quam mille pondo, angariae quam mille quingenta, veredo quam triginta auderet imponere. ideoque ad illustres magistros equitum et peditum scripta porreximus, ut per loca, quae huiuscemodi observationis excubiis munienda sunt, sollicitos protectores diligentesque constituant, quo idem et mensuram vehiculorum et vim onerum semper inspiciant nihilque fieri contra haec iura patiantur. quin etiam, quotienscumque aliquis fuerit inventus excessisse legem vel vehiculi enormitate vel ponderis, quemlibet locum, quamcumque ille protulerit dignitatem, quidquid ultra mensuram esse constiterit, aput se protector, qui insolentiam deprehenderit, retentabit, donec super eo, qui interdicta contempserit, ad clementiam nostram relatio dirigatur. dat. viiii kal. oct. valentiniano et valente ii aa. conss. (368 sept. 23).
CTh. 8. 5. 31
Idem aaa. ad catafronium vicarium italiae. nec mulionibus nec carpentariis nec mulomedicis cursui publico deputatis mercedem a quoquam sinceritas tua siverit ministrari, cum iuxta publicam dispositionem annonas et vestem, quam isdem credimus posse sufficere, consequantur. et cetera. dat. xviii kal. sept. treviris valentiniano et valente iii aa. conss. (370 aug. 15).
CTh. 8. 5. 32
Idem aaa. ad ampelium. evectionum copiam senatui, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra largita est. nam si adclamationibus populi romani nostri aliisque antiquis et sollemnibus rebus concessa iugitas illibata servatur, provincialibus etiam, quando e re esse censerent, evectionum copia non negata est, ut ad nos sumpta evectione contendant, quanto magis huius arbitrii his facultas est deferenda, quos collegii merito videre frequentius cupimus? dat. iii id. dec. treviris gratiano a. ii et probo conss. (371 dec. 11).