Latin
Book 8, lines 8.1.252-8.1.261
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.252-261
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 35pr.
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad auxonium praefectum praetorio. a nullo umquam oppido aut frequenti civitate, mansione denique adque vico uno die ultra quinque veredorum numerus moveatur, ac si quis eorum, qui praepositi vocantur aut mancipes, publico denique cursui nomine aliquo praesunt, hunc quem praescripsimus modum patiatur excedi, severissime sinceritatis tuae auctoritate compescetur: aut militans exauctorationem subibit aut decurio vel manceps relegatione annua plectetur. ii autem, qui suprascriptum numerum supergredi molientur, cuiuscumque sint honoris aut nominis, quinque argenti libris in unius veredi usurpatione multentur. (378 apr. 20).
CTh. 8. 5. 35. 1
Si tamen necessitas maior coegerit, super sollemnem numerum iubemus admitti quos aut sacras litteras ferre constiterit aut habere in evectionibus adnotatum, ut aliqua de causa instantius ire iubeantur, quod vel spectabilis viri officiorum magistri vel sinceritatis tuae litteris oportebit adscribi, ut exstet evidens causa, quae praescriptum legis excedat. (378 apr. 20).
CTh. 8. 5. 35. 2
In vehiculis etiam hac volumus ratione moderari, ne supra assium numero raeda moveatur. quod facinus sublimis auctoritas tua si contra vetitum cernat admitti, pro motu suo severitate cohibebit. dat. xii kal. mai. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 apr. 20).
CTh. 8. 5. 36
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad syagrium praefectum praetorio. mancipibus supra lustrale tempus cura non inmineat mancipatus: nec intra triginta dies . . . . amplius cuiquam liceat ex mutatione discedere. quod si quis supra praescriptum numerum dierum ab statione, quam receperit, excesserit, capitali animadversione puniatur. idcirco enim quinquennio devoluto eos honorem perfectissimatus manere praecipimus omniumque aliarum necessitatum immunitate fovemus, ut tempus procurationis impositae sollerti fide et integritate succedant. dat. iii kal. mart. treveris syagrio et eucherio conss. (381 febr. 27).
CTh. 8. 5. 37
Idem aaa. ad palladium praefectum augustalem. eum, qui sagum hippocomorum notabili populatione voluerit usurpare vel scindere, cuiuslibet fuerit dignitatis, sine aliqua exceptione iubeas detineri, ut, cum de eius nomine relatio fuerit destinata, quid super eius contumacia statuendum sit, opportunius aestimemus. dat. prid. id. mai. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 mai. 14).