Latin
Book 8, lines 8.1.262-8.1.275
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.262-275
Not analysed yet
CTh. 8. 5. 38
Idem aaa. floro praefecto praetorio. proficiscente vicario triginta asini, veredi decem tantummodo moveantur, quinquaginta librarum auri dispendio eius officio, si haec fuerint contempta, non inmerito subiugando. illud etiam similiter observetur, ne quis faciendae evectionis sibi vindicet facultatem. dat. viii kal. mai. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 apr. 24).
CTh. 8. 5. 39
Idem aaa. floro praefecto praetorio. quisquis seu civili seu militari deposita dignitate aget otium, non prius usquam fiducia evectionum prodeat, quam editis causis nostra maiestate consulta utendi itidem cursus publici acceperit potestatem. reliquos vero, etiamsi expresserint tali tenore copiam latius evagandi, a fructu furtivae impetrationis arcemus. dat. xvii kal. aug. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 iul. 16).
CTh. 8. 5. 40pr.
Idem aaa. floro praefecto praetorio. iudicibus faciendae evectionis copiam denegamus cum id nostro numini et vestris tantum sit potestatibus reservandum. his enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio praebituri sunt, quos in transmissione largitionalium titulorum prosecutores viderint constitutos, scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem xxv auri libris, officium vero quinquaginta esse multandos. (382 iul. 23).
CTh. 8. 5. 40. 1
Sane ut etiam agendi itineris possit esse moderatio, seni veredi, singulae etiam raedae per dies singulos dimittantur. dat. x kal. aug. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 iul. 23).
CTh. 8. 5. 41
Idem aaa. filagrio comiti orientis. capitalis periculi acerbitate proposita evectionum contractus asinorumque merces et ementis et distrahentis poena prohibemus. proposita beryto, dat. xii kal. oct. antonio et syagrio conss. (382 sept. 20).
CTh. 8. 5. 42
Idem aaa. constantiano vicario dioeceseos ponticae. reparationis collatione ab officialium persona submota idoneos mancipes constitutos quinquennii tempus implere praecipimus. dat. iii kal. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 dec. 30).
CTh. 8. 5. 43
Idem aaa. ad neoterium praefectum praetorio. quibus ius ante non fuit evectionum abstinentia, quibus fuit faciendarum moderatione rei publicae prospiciant. illustres enim viri militiae equestris ac pedestris magistri, qui hac usurpatione caruerunt, multo in posterum patientius abstinebunt, cum et amantes rei publicae sint et circa communes utilitates nostris sibi animadvertant moribus esse vivendum. dat. kal. feb. richomere et clearcho conss. (384 febr. [?] 1).