Latin
Book 8, lines 8.1.376-8.1.387
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.376-387
Not analysed yet
CTh. 8. 7. 16. 3
Omnes itaque iudices civilis arbitrii tua magnificentia moneat curam his oportere inesse quam maximam, ne quis apparitionis propriae desertorem ad indebitam adspirare patiatur. retrahi enim oportet contumacem ac legis laqueis implicari. dat. xiiii kal. oct. aquileia arcadio a. i et bautone v. c. conss. (385 sept. 18).
CTh. 8. 7. 17
Idem aaa. ad principium praefectum praetorio. exceptores omnes iudicibus obsequentes, qui nec militiam sustinent neque a fisco ullas consequuntur annonas, absque metu navare coeptis operam, etiamsi decuriones sint, minime prohibemus, dummodo munia propriae civitatis agnoscant et peracto secundum morem exceptionis officio ad propriam sibi curiam redeundum esse non nesciant. dat. iiii id. dec. aquileia arcadio a. i et bautone conss. (385 dec. 10).
CTh. 8. 7. 18
Idem aaa. et arcadius a. ad eusignium praefectum praetorio. nullus ex his, quos claruerit militia resolutos, indebita denuo sacramenta suscipiat. si quis autem id per obreptionem forte meruerit, quinque librarum auri multetur incommodo. dat. prid. id. iul. mediolano honorio n. p. et evodio conss. (386 iul. 14).
CTh. 8. 7. 19pr.
Impp. arcadius et honorius aa. florentino praefecto urbi. post alia: cuiuslibet iudicis apparitores, inter quos etiam praefectianos locamus, ad quamcumque aliam militiam vel palatinam vel militarem ambiendo transierint, retrahendi hos copiam illis, quos deseruere, tribuimus, ita ut vilissima quaelibet officia ac mancipatus quoque, si modo ab his cui nati sunt ordo exegerit, administrent. (397 dec. 21).
CTh. 8. 7. 19. 1
In quorum idem servandum, quod in curialium, successione decernimus, ut etiam si patres haec fugerint, teneatur agnatio. et cetera. dat. xii kal. ian. mediolano caesario et attico conss. (397 dec. 21).
CTh. 8. 7. 20
Impp. honorius et theodosius aa. graccho praefecto urbi. quicumque apparitores ob culpam vel neglegentiam fuerint iudicato discincti, ad nullam militiam adspirandi habeant facultatem nec ex rescripto his ullus aditus reseretur, quos congruit poenae gravissimae subiugari, si contra inhibita quoque sacratissimis constitutis adspirare praesumpserint. dat. viii kal. aug. ravenna dd nn honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 iul. 25).