Latin
Book 8, lines 8.1.388-8.1.393
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.388-393
Not analysed yet
CTh. 8. 7. 21
Impp. theodosius et valentinianus aa. hierio praefecto praetorio. nemo aliter ad tuae sublimitatis admittatur officium, nisi eum emissa ex sacris scriniis probatoria consecrarit. quod et in ceteris officiis, quibus similis erat consuetudo militiae, diverso quidem modo, sed pari diligentia sublimitas tua iubeat custodiri, sed in his quoque, id est virorum spectabilium proconsulis asiae, comitis orientis, praefecti augustalis et vicariorum, quos etiam monuimus sub viginti interminatione librarum auri irenarchas quoque et actuarios, et cornicularios tam classium urbi constantinopolitanae quam thymelae equorumque currulium civitatum diversarum non aliter, nisi, ut consueverat, manus sanxerit principalis, praecipiat ordinari. quin si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto irritis his, quae vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret, his retentis in suo ordine et gradu militiae, qui qualitercumque ad praesentem diem admissi sunt. et cetera. dat. x kal. iul. nicomediae dd. nn. theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 iun. 22).
CTh. 8. 7. 22
Idem aa. theofilo praefecto urbi. nemo aliter ad tuae sublimitatis in posterum admittatur officium, nisi eum emissa ex sacris scriniis probatoria consecrarit. actuarios quoque thymelae et equorum currulium, suarios etiam et optiones per omnes regiones urbis constantinopolitanae et alia omnia, quae vel in militia vel gradibus actibusque nutum pro sollemnitate priscae institutionis desiderant principalem, non aliter, nisi, ut consueverat, manus sanxerit principalis, praecipiat ordinari. quin si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto irritis his, quae vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret, his retentis videlicet in suo ordine et gradu militiae, qui qualitercumque ad praesentem diem videntur admissi. dat. kal. iul. nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 iul. 1).
CTh. 8. 7. 23
Idem aa. acacio comiti sacrarum largitionum. comitum thensaurorum dioeceseos provectiones et ipsos thensaurenses vetus observatio principali dexterae reservavit, nec aliter voluit eos vel in iudicum suorum oboedientiam vel in committendis publicis necessitatibus habere progressum, nisi militiam eis emissa ex sacris scriniis probatoria condonasset. quod ita esse decretum ad notitiam eorum, quibus hoc videtur esse conveniens, pervenire tua magnitudo constituet, non absque indignatione arbitrium principale passura quorundam temeraria usurpatione diminui; his retentis videlicet in suo ordine et gradu militiae, qui qualitercumque ad praesentem diem videntur admissi. dat. kal. iul. nicomediae dd. nn. theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 iul. 1).