Latin
Book 8, lines 8.1.460-8.1.469
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.460-469
Not analysed yet
CTh. 8. 12. 5
Idem a. ad severum comitem hispaniarum. data iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur. quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate confingi potest vel id quod vere gestum est aboleri. cum igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam pridem statuimus, universos teneat, salvo tamen iuris privilegio, quod liberis et parentibus suffragatur, scilicet ne traditionis vel mancipationis sollemnitas sit necessaria. dat. iiii non. mai. constantinopoli, dalmatio et zenofilo conss. (333 mai. 4).
CTh. 8. 12. 6
Impp. constantius et constans aa. ad celsinum. a venerabili parente nostro statutum est irritas donationes esse, quae actorum indicia non haberent, nec segnius etiam lenitudinis nostrae cura succedit. dat. viiii kal. ian. marcellino et probino conss. (341 dec. 24).
CTh. 8. 12. 7
Idem aa. ad orfitum praefectum urbi. cum genitoris mei scitis evidenter expressum sit nullam donationem inter extraneos firmam esse, si ei traditionis videatur deesse sollemnitas et idem huiusmodi necessitatem liberis tantum ac parentibus relaxarit, in omnibus deinceps observari negotiis oportebit, ut donatio inter extraneos minus firma iudicetur, si iure mancipatio et traditio non fuerit impleta. dat. viii kal. mai. arbitione et lolliano conss. (355 apr. 24).
CTh. 8. 12. 8pr.
Impp. honorius et theodosius aa. aureliano praefecto praetorio. donationes debere sortiri perpetuam firmitatem, quas corporalis traditio fuerit subsecuta, sancimus, ne ususfructus exceptio pro traditione possit intellegi. qui enim post liberalitatem re donata perfrui concupiscit, hoc sibi quo voluerit modo, consignata videlicet possessione, debet praecipuum custodire, ne imperfecta vaccillet donatio. (415 mart. 23).
CTh. 8. 12. 8. 1
Gestorum quoque confectionem sive ante traditionem sive post traditionem fieri oportebit, ut instrumentum, quo continetur munificentia, aput acta publicetur, in hac quidem urbe aput magistrum census, in provinciis vero aput provinciarum rectores vel, si praesto non fuerint, aput magistratus municipales vel si civitas ea vel oppidum, in quo donatio celebratur, non habeat magistratus, apud defensorem plebis, in qualibet civitate fuerit repertus: curatores enim civitatum ab huiuscemodi negotio temperare debebunt, ne tanta res eorum concidat vilitate. sed iam allegatas apud curatores donationes et gesta confecta valere necesse est, in posterum omnibus, quae statuta sunt, observandis, quoniam, si quid fuerit praetermissum, nullius momenti videbitur esse donatio. (415 mart. 23).