Latin
Book 8, lines 8.1.470-8.1.477
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.470-477
Not analysed yet
CTh. 8. 12. 8. 2
Gesta autem confici super rebus etiam alibi collocatis ubicumque sufficiet, ita ut traditio corporalis in locis, ubi res donata consistit, omni modo celebretur. dat. x kal. april. constantinopoli dd. nn. honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 mart. 23).
CTh. 8. 12. 9 [=brev. 8. 5. 2]
Impp. honor. et theodos. aa. monaxio pf. p. legis a nobis paulo ante latae cetera quidem cautio necessaria nobis admodum visa est, sublata vero in donationibus species traditionis, quam olim retentio ususfructus induxerat, non sine magna ratione desiderata est, quum observationem iuris contrahere potius quam propagare debeamus. ideoque ius pristinum renovamus, ut, quisquis rem aliquam donando vel in dotem dando usumfructum eius retinuerit, etiamsi stipulatus non fuerit, eam continuo tradidisse credatur, nec quid amplius requiratur, quo magis videatur facta traditio, sed omni modo idem sit in his causis usumfructum retinere, quod tradere. dat. prid. id. mart. constantinopoli, d. N. honorio a. xi. et constantio v. c. ii. coss.
interpretatio. quicumque* de rebus propriis servato usufructu cuilibet aliquid quacumque* donatione contulerit, vel in dotem dederit, et sibi usumfructum reservet, rem tradidisse cognoscitur; quia reservatio ususfructus, etiamsi stipulatio inserta non fuerit, pro traditione habetur
CTh. 8. 13. 0. De revocandis donationibus
CTh. 8. 13. 1pr.
Impp. constantius et constans aa. ad philippum praefectum praetorio. liceat matribus, si impios filios probare se posse confidunt, publice adire iudicia. matrem autem ingenuam liberam libertam libertinam, cui scilicet civitatis romanae iura quaesita sunt, ita ut queri antiquo iure poterant, accipi audirique decernimus itemque filios filias ingenuos ingenuas, libertos libertas, libertinos libertinas, cives pari condicione romanos. secludimus mulierem, quae in secundi matrimonii foedus innubserit et unius tantum matrimonii mulieribus revocandarum donationum pro dimidia parte decernimus facultatem. hic autem, qui a matre impietatis arguitur, quidquid ex eo, quod titulo donationis tenet, eo die, quo controversiae qualecumque principium iussu iudicantis datur, habere repperitur, huius dimidium victo eripiatur. ceterum quae ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime revocamus. (349 sept. 20).