Latin
Book 8, lines 8.1.478-8.1.487
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.478-487
Not analysed yet
CTh. 8. 13. 1. 1
Actionem vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi. qua re de ceteris vel alterius status vel portentosae vilitatis abiectaeque pudicitiae satis etiam tacite cautum putamus. quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quae iure, secundas tamen contraxerunt nuptias, nihil ex his privilegiis tributum esse velimus? dat. xii kal. oct. limenio et catullino conss. (349 sept. 20).
CTh. 8. 13. 2 [=brev. 8. 6. 1]
Impp. constantius et constans aa. ad philippum pf. p. avi nostri pro patribus firma lege sanxerunt, ut, si quid patres in liberos munificentiae titulo contulissent, si eos impios in iudicio declarassent, omne id esset revocandum, ne pietatis praemium apud scelestos et flagitiosos animos permaneret. dat. xii. kal. oct. limenio et catulino coss.
interpretatio. donatio in emancipatum filium a patre facta, si laesum pater se esse probaverit, revocatur. hic de iure requirendum de revocandis donationibus
CTh. 8. 13. 3 [=brev. 8. 6. 2]
Iidem aa. ad orfitum pf. u. si umquam libertis patronus filios non habens bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus, et postea susceperit liberos, totum, quicquid largitus fuerit, revertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione* mansurum. dat. v. kal. april. arbetione et lolliano coss.
interpretatio. si quis filios non habens bona sua vel partem bonorum libertis donaverit, et is, qui donaverat, filios postea habuerit, donationes in libertis factae ad integrum vacuantur
CTh. 8. 13. 4 [=brev. 8. 6. 3]
Iidem aa. ad orfitum pf. u. si quis forsitan filiorum maternam munificentiam consecutus in matrem impius detegitur, non iam dimidiam portionem, ut ante fuerat iussum, rei donatae, sed omnem substantiam proprietatis amittat. matres vero, quae in secundas convenerint nuptias, reposcere vetamus a filiis, quae earum perceperint largitate. quin etiam identidem commonemus, alia omnia iuxta prioris legis tenorem debere servari. dat. ix. kal. iul. sirmio, datiano et cereale coss.