Latin
Book 8, lines 8.1.537-8.1.549
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.537-549
Not analysed yet
CTh. 8. 17. 2
Impp. honorius et theodosius aa. isidoro praefecto urbi. in perpetuum hac lege decernimus inter virum et uxorem rationem cessare ex lege papia decimarum et, quamvis non interveniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte lex alia minuerit derelicta. tantum igitur post haec maritus vel uxor sibi invicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit. dat. prid. non. sept. varane v. c. cons. (410 sept. 4).
CTh. 8. 17. 3
Idem aa. isidoro praefecto urbi. nemo post haec a nobis ius liberorum petat, quod simul hac lege detulimus. et cetera. dat. prid. non. sept. varane v. c. cons. (410 sept. 4).
CTh. 8. 17. 4
Idem aa. iohanni praefecto praetorio. post alia: quod impetratum ius conmunium liberorum superstite catullino clarissimo viro minus allegatum esse cognoscitur, nec succedenti obesse permittimus nec ulli umquam in simili causa statuimus nociturum. et cetera. dat. xiii kal. mart. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 febr. 17).
CTh. 8. 18. 0. De maternis bonis et materni generis et cretione sublata
CTh. 8. 18. 1pr. [=brev. 8. 9. 1pr.]
Imp. constantinus a. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui salutem dicit. placuit, salva reverentia et pietate sacris nominibus debita, ut potestas quidem et ius fruendi rebus liberorum suorum in sacris constitutorum, in maternis dumtaxat* facultatibus, penes patres maneat, destituendorum autem liberorum eis licentia derogetur.
CTh. 8. 18. 1. 1 [=brev. 8. 9. 1. 1]
Cesset itaque in maternis dumtaxat* successionibus commentum cretionis, et res, quae ex matris successione fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate atque dominio, ut fruendi pontificium habeant, alienandi eis licentia derogetur. nam maternum patrimonium, quod filiis in potestate constitutis obvenerit, quum patre mortuo sui iuris fuerint, praecipuum habere eos et sine cuiusquam consortio placuit.
CTh. 8. 18. 1. 2 [=brev. 8. 9. 1. 2]
Quod si pater suum filium patremfamilias videre desiderans, eum emancipaverit, repraesentare ei maternam debebit substantiam, ita ut filius accepto munere libertatis, reique suae dominus effectus, ne videatur ingratus, tertiam partem custoditae sibi rei muneris causa parenti offerat, aestimatione, si res dividi coeperint, bonorum virorum arbitrio permittenda, quam tertiam alienare quoque pater, si hoc maluerit, habebit liberam potestatem.