Latin
Book 8, lines 8.1.550-8.1.554
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.550-554
Not analysed yet
CTh. 8. 18. 1. 3 [=brev. 8. 9. 1. 3]
Ante emancipationem autem parentes, penes quos maternarum rerum utendi fruendique potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et, quod iure filiis debetur, in examine poscere, et sumptus* ex fructibus impigre facere, et litem inferentibus resistere, atque ita omnia agere, tanquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam; ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor* vel is, cui res donatur, observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans. docere enim pater debet, proprii iuris eam rem esse, quam donat aut distrahit; et emptori*, si velit, sponsorem aut fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescriptionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus. dat. xv. kal. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pf. u. in senatu non. sept. ,constantino a. v. et licinio c. coss.
interpretatio. legis istius reliqua pars in aliis legibus continetur: hoc tantum de reliquis legibus plus habet, ut patres, qui filiorum res gubernare iussi sunt, negotia eorum summo studio et integritate agere procurent, ut nihil per negligentiam eorum filiis pereat, sed fructus rerum maternarum sine aliqua negligentia redigi vel vendi faciant, ut ex tempore competenti, sicut lex novella dicit, portiones suas filii sine aliqua imminutione percipiant. res filiorum patribus alienare non liceat, hoc est nec vendere nec donare. quod si fortasse praesumpserint*, emptor*, vel qui donator accesserit, grandi se sollicitudine et cura custodiant, ne filiorum res a patre venditas aut donatas accipiant, aut scientes aut etiam nescientes: sed compellant patrem, qui venditor vel donator fuerit, et filiorum res in sua retinet potestate, ut probet suum esse, quod tradidit. etiam ut suspicionem suam possit abstergere, fideiussorem a patre venditore percipiat, qui obligatione rerum suarum damnum emptori* non faciat: quia defuncto patre licet filiis res suas a quibuscumque* personis, sive venditae sive donatae a patre fuerint, in suum dominium revocare
CTh. 8. 18. 2 [=brev. 8. 9. 2]
Idem a. iulio severo. quum ad patrem aliquid ex materna successione interposita cretione pervenerit, et ad liberos maternarum rerum successiones defluxerint, ita eas haberi placet in parentum potestate, ut dominium tantum possessionis usurpent, alienandi vero licentiam facultatemque non habeant, ut quum aetates legitimae liberorum ad emancipationem parentes invitaverint, et patresfamilias videre liberos suos voluerint, tertiam partem maternorum bonorum eis filii tanquam muneris causa offerant; quam si suscipiendam patres putaverint, faciendae divisionis arbitrium permitti oportebit iustitiae bonorum virorum, per quos facta divisione tertiam partem oblatam parentes ita accipient, ut alienandae quoque eius partis habeant facultatem, si modo ullus potuerit inveniri, cui placeat hanc amplecti licentiam, quum omni modo filios conducat anniti, ut pio sedulitatis affectu mereantur accipere eam, quam patribus dederint, portionem. dat. vii. id. sept. mediolano. acc. non. oct. constantino a. v. et licinio c. coss.