Latin
Book 8, lines 8.1.555-8.1.559
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.555-559
Not analysed yet
interpretatio. materna bona filiorum defuncta uxore pater ita possideat, ut usumfructum de his habeat: sed quantum aut quam diu habeat, lex novella constituit: distrahendi tamen aut donandi ex his nullam pater habeat potestatem. sane si filium mortua matre emancipaverit, de bonis maternis, id est de emancipati filii portione ipse filius muneris causa de maternis bonis tertiam offerat portionem: quae tamen in ipsius proprietate mansura est ita, ut eam pater bonis viris dividentibus consequatur. si tamen tantum patris nomen ad hoc adduci potuerit, ut rem filiorum impia cupiditate suscipiat, aut aliis derelinquat: studere tamen filios decet, ut id, quod parentibus causa emancipationis obtulerint, servitio et pietate recipiant
CTh. 8. 18. 3
Idem a. ad severum comitem hispaniarum. insinuatum est quosdam patres principalis coniugii copulatione destitutos in perniciem filiorum ultra misericordiam sanguinis properare et receptis deinceps aliis matrimoniis maiorem sibi in rebus filiorum vindicare personam: qui quoniam in his usufructuarii remansisse videntur, usurpare ea ac pervertere confidunt, ut per hoc his, qui in orbitate remanserunt, nulla nec possidendi nec litigandi tribuatur occasio. ideoque placet, ne quis pater receptis deinceps matrimoniis earum rerum, quae prioris coniugis fuerunt, sibi ius defendendum existimet nisi tutelae vice, donec minores probata aetate esse videantur. his autem moderatio nostra cuncta iubet servari adque restitui. proposita iii kal. april. constantinopoli optato et paulino conss. (334 mart. 30).
CTh. 8. 18. 4
Imp. constantius a. ad dionysium. cretionis observantiam praecipimus removeri, per quam filii patriae potestati subiecti res ex materna hereditate vel ex diversis successionibus ad se devolutas antehac his, in quorum potestate fuerant, adquirebant et ut intra sextum annum facultates aliunde venientes . . . . ibe. . si quidem superstites sunt, sint patrum, intra praefinitum tempus defunctis quae ex materna hereditate vel generis materni devoluta sunt, ad proximos veniant iubemus, quoniam priorem nostram iussionem quae sine temporis distinctione filiorum successiones ad patres iusserat pertinere, aequitatis ratio corrigi persuasit. si quis vero ex paterno genere vel amicis paternis quacumque ratione reliquerit, id simili iustitiae moderamine ad patrem aut ad patris genus pertineat, ut ex utraque familia manantes facultates singulis quibuscumque cessisse potius quam adeptae esse videantur. post emensum vero sextum aetatis suae annum adaeque sine eiusdem cretionis necessitate delatas sibi qualicumque successionis genere facultates ad eos, in quorum potestate sunt, iure patrio transmittant. proposita prid. id. mart. heliopoli constantio a. ii et constante conss. (339 mart. 14).