Latin
Book 8, lines 8.1.567-8.1.575
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.567-575
Not analysed yet
interpretatio. quicquid ad nepotes vel pronepotes avorum vel aviarum maternarum munere vel testamento vel successione aut qualibet scriptura devenerit, id praecipuum, hoc est proprium post patris obitum vindicabunt, neque in coheredum communione mittendum est, quod avorum expressis nominatisque personis maternorum fuerit largitate collatum
CTh. 8. 18. 8
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. anthemio ppo. certis annorum intervallis in bonorum possessione maternae hereditatis a patre poscenda aut successione amplectenda infantis filii aetatem nostra auctoritate praescribimus, ut sive maturius sive tardius filius fandi sumat auspicia intra septem annos aetatis eius pater aut bonorum possessionem imploret aut qualibet actis testatione successionem amplectatur, hac vero aetate finita filius edicti beneficium petat vel de successione suscipienda suam exponat voluntatem, dum tamen intra annum ad impetrandam bonorum possessionem praescributum uterque de possessione amplectenda suum prodat arbitrium. cretionum autem scrupulosam sollemnitatem, sive materna filio familias sive alia quaedam deferatur hereditas, hac lege emendari penitus amputarique decernimus. dat. xvi kal. april. constp. dd. nn. honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 mart. 17).
CTh. 8. 18. 9pr. [=brev. 8. 9. 5pr.]
Impp. theodos. et valent. aa. ad senatum urbis romae. post alia: si uxor intestata defecerit superstitibus communibus filiis in patria potestate degentibus, utitur maritus prisco beneficio iuris ac legum circa usumfructum retinendum, quam diu filii in potestate consistunt, aut in praebenda filiis libertate circa trientem sibi ex constantinianae legis beneficio conquirendum.
CTh. 8. 18. 9. 1 [=brev. 8. 9. 5. 1]
Si vero viva matre emancipati sunt filii, tunc demum, quia omni commodo destituitur pater, nec retinet usumfructum, viriles ei inter filios, seu unus seu plures sunt, ususfructus tribuimus portiones.
CTh. 8. 18. 9. 2 [=brev. 8. 9. 5. 2]
Si vero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctae beneficio, quod casui utrique praescribimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usumfructum ex legum auctoritate retinebit, et praemium debitae, quum volet, emancipationis accipiet: in eorum vero parte, quos exisse de potestate viva matre constiterit, usumfructum virilis inter eos portionis secundum praescripta percipiet.