Latin
Book 8, lines 8.1.576-8.1.582
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.576-582
Not analysed yet
CTh. 8. 18. 9. 3 [=brev. 8. 9. 5. 3]
In nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua, non exstantibus filiis, cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est. nam licet hoc novum praesens lex constituat in nepotibus, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur. habeat igitur avus veniens cum nepotibus in potestate durantibus usumfructum bonorum omnium, quae ex defunctae aviae successione delata sunt. quum vero iis quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, trientem pro praemio manumissionis accipiat, vel, si ex pluribus alteros manumittit, alteros retinet, ex parte manumissorum trientem, ex parte vero in potestate manentium retineat usumfructum.
CTh. 8. 18. 9. 4 [=brev. 8. 9. 5. 4]
Quod si nepotes sint neptesve aut ex emancipato filio aut ex filia procreati, aut ab ipso in sacris avia vivente dimissi, idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usumfructum. si vero ex nepotibus neptibusve tempore, quo in aviae successionem vocantur, alii in avi sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usufructu consequendo et in triente ex emancipationis praemio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi ususfructus virilis inter eos portionis habeatur.
CTh. 8. 18. 9. 5 [=brev. 8. 9. 5. 5]
Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quae de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes etc. dat. viii. id. nov. ravenna, dd. nn. theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.
interpretatio. uxor si superstite marito defecerit, et omnes filios in patris potestate dimiserit, pater de maternis filiorum bonis usumfructum habeat usque ad illud tempus, quod lex novella constituit. quod si post matris obitum filios vel filium pater emancipaverit, de eorum portionibus, quos liberos facit, trientem a filiis pro collata libertate percipiat, iuri suo perpetuo vindicandum. quod si superstite matre pater filium vel filios emancipaverit, quia non potest matre viva de filiorum portionibus vindicare tertiam portionem, necesse erit ut post matris obitum, si superstes pater fuerit, a singulis emancipatis filiis virilem, id est de uno mediam, de duobus tertiam, de tribus quartam percipiat portionem in usumfructum, quoad usque vixerit, possidendam. quod si aliqui filii viva matre a patre emancipati fuerint, et aliqui fortasse non fuerint, circa emancipatos vel non emancipatos eadem, quae superius comprehensa est, a patre forma servetur. quod si mortua uxore filii non fuerint, et nepotes vel neptes ex filiis avus paternus habuerit, qui omnes in avi potestate consistunt, eadem, quae de filiis, et circa nepotes in omnibus forma servetur. at vero si aliquos ex ipsis nepotibus avus emancipare voluerit, tertiam similiter, sicut et de filiorum partibus, accipiat portionem: nam et de pronepotibus similiter observari lex ista constituit