Latin
Book 8, lines 8.1.583-8.1.590
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 8.1.583-590
Not analysed yet
CTh. 8. 18. 10pr. [=brev. 8. 9. 6pr.]
Iidem aa. ad senatum. post alia: si sine liberis unus vel una moriatur e filiis, et superstitem fratrem vel fratres, sororem vel sorores et patrem relinquat, sive is emancipatus sive in potestate defecerit, eius portionem, quam ex bonis maternis vel undeunde iure quaesiverit, pater sine dubio consequatur, iugi dominio possidendam.
CTh. 8. 18. 10. 1 [=brev. 8. 9. 6. 1]
Quod si novercam superduxerit, ea quidem, quae filius defunctus extrinsecus acquisierat, sibi habeat pater et perpetuo iure dominii possideat, bonorum vero ex matris patrimonio filio, qui defunctus est, quaesitorum solum usumfructum retentet, ad alios filios ex eodem matrimonio natos post eius obitum proprietate reditura. et si ante mortem filii domum secundis nuptiis occupavit, similem causam sequatur, ut filio extrinsecus acquisita perpetuo iure possideat, maternarum autem rerum eius solum usumfructum retentet.
CTh. 8. 18. 10. 2 [=brev. 8. 9. 6. 2]
Quod si filius filiave exstantibus liberis adhuc positi in potestate defecerint, portionis eorum totius solum usumfructum morientis retentet, nepotibus, id est defuncti filiis proprietate servata. si vero nepotes tempore mortis maternae extra avi sint potestatem, ipsi illico in patris sui matrisve successionem vocentur etc. dat. viii. id. nov. ravenna, dd. nn. theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.
interpretatio. si amissa matre, patre superstite, unus vel una de filiis sive emancipatus sive non emancipatus sine filiis moriatur, pater mortuo filio in totam illius portionem iure succedit. quod si aliam uxorem duxerit, haec, quae de maternis bonis mortuus filius derelinquit, pater usufructuario tantum ordine possidebit; post eius obitum ad fratres mortui ex eodem matrimonio natos, quod ille de maternis bonis habuit, revertatur. aliunde vero filio, qui moritur, acquisita in proprietate patria residebunt. quod si filius vel filia vivo patre habentes filios moriantur, pater res nepotum, sicut filiorum iure usufructuario retinebit. si vero hi, qui moriuntur, emancipatus vel emancipata moriantur, in portionibus eorum in integrum filii sui sine ulla avi potestate succedant
CTh. 8. 19. 0. [=brev. 8. 10. 0.] De bonis, quae filiisfamilias ex matrimonio acquiruntur.