Latin
Book 9, lines 9.1.211-9.1.219
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.211-219
Not analysed yet
CTh. 9. 10. 4. 1 [=brev. 9. 7. 3. 1]
Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit, omiserit vel impunitate donaverit aut molliore, quam praestituimus, poena perculerit. dat. prid. non. mart. mediolano, valentin. a. iv. et neoterio v. c. coss.
interpretatio. si servi inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniuntur. si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini, qui illicita praeceperunt, notantur infamia et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. servi autem, qui talibus dominorum furoribus paruerunt, in metallum detruduntur. ceterum non liceat iudicibus discussionem violentiae differre vel dimittere vel donare: qui si probaverint violentiam et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituros. viles autem personae, quae bis aut frequenter admisisse violentiam comprobantur, constituta legibus poena supra scripta omnimodis feriantur
CTh. 9. 11. 0. [=brev. 9. 8. 0.] De privati carceris custodia.
CTh. 9. 11. 1 [=brev. 9. 8. 1]
Imppp. valent. ,theodos. et arcad. aaa. erytrio praefecto augustali. si quis posthac reum privato carceri destinarit, reus maiestatis habeatur. dat. prid. kal. mai. thessalonica, theodos. a. ii. et cynegio v. c. coss. ista lex interpretatione non indiget.
CTh. 9. 12. 0. De emendatione servorum
CTh. 9. 12. 1
Imp. constantinus a. ad bassum. si virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincla coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat. nec vero inmoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum vel ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus, ferarum vestigiis latera persecando vel exurendo admotis ignibus membra aut tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam linquere saevitia immanium barbarorum. dat. v id. mai. romae constantino a. v et licinio c. conss. (319 mai. 11).