Latin
Book 9, lines 9.1.220-9.1.229
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.220-229
Not analysed yet
CTh. 9. 12. 2 [=brev. 9. 9. 1]
Imp. constantinus a. maximiliano macrobio. . . quoties verbera dominorum talis casus servorum comitabitur, ut moriantur, culpa nudi sunt, qui, dum pessima corrigunt, meliora suis acquirere vernulis voluerunt. nec requiri in huius modi facto volumus, in quo interest domini incolume iuris proprii habere mancipium, utrum voluntate occidendi hominis an vero simpliciter facta castigatio videatur. toties etenim dominum non placet morte servi reum homicidii pronuntiari, quoties simplicibus quaestionibus domesticam exerceat potestatem. si quando igitur servi plagarum correctione, imminente fatali necessitate, rebus humanis excedunt, nullam metuant domini quaestionem. dat. xiv. kal. mai. sirmio, constantino a. vii. et constantio c. coss.
interpretatio. si servus, dum culpam dominus vindicat, mortuus fuerit, dominus culpa homicidii non tenetur, quia tunc homicidii reus est, si occidere voluisse convincitur. nam emendatio non vocatur ad crimen
CTh. 9. 13. 0. [=brev. 9. 10. 0.] De emendatione propinquorum.
CTh. 9. 13. 1 [=brev. 9. 10. 1]
Impp. valent. et valens aa. ad senatum. in corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat. neque nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione compescat. quod si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet, enormis delicti reos dedi iudicum notioni. dat. prid. kal. dec. valentin. et valente aa. coss.
interpretatio. propinquis senioribus lege permittitur errorem vel culpas adolescentium propinquorum patria districtione corrigere, id est ut si verbis vel verecundia emendari non possint, privata districtione verberibus corrigantur. quod si gravior culpa fuerit adolescentis, quae privatim emendari non possit, in notitiam iudicis deferatur
CTh. 9. 14. 0. Ad legem corneliam de sicariis
CTh. 9. 14. 1 [=brev. 9. 11. 1]
Imppp. valent. ,valens et grat. aaa. ad probum pf. p. si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressave sit, erit capitale istud malum. pp. vii. id. febr. romae, gratiano a. iii. et equitio coss.