Latin
Book 9, lines 9.1.236-9.1.252
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.236-252
Not analysed yet
CTh. 9. 14. 3. 1
Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam aput nos intervenire temptaverint. (397 sept. 4).
CTh. 9. 14. 3. 2
Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant ingrate potius filiae alimoniam quam integre emolumentum ac nomen heredis. mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. (397 sept. 4).
CTh. 9. 14. 3. 3
Emancipatio, quae a praedictis sive in filios post legem dumtaxat latam sive in filias fuerit collata, non valeat. (397 sept. 4).
CTh. 9. 14. 3. 4
Dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. (397 sept. 4).
CTh. 9. 14. 3. 5
Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperint, filiis debeant reservare, tempore quo ususfructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata. (397 sept. 4).
CTh. 9. 14. 3. 6
Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. (397 sept. 4).
CTh. 9. 14. 3. 7
Sane si quis ex his in exordio initae factionis studio verae laudis accensus ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. dat. prid. non septemb. ancyrae caesario et attico conss. (397 sept. 4).
CTh. 9. 15. 0. [=brev. 9. 12. 0.] De parricidis.
CTh. 9. 15. 1 [=brev. 9. 12. 1]
Imp. constantinus a. ad verinum vicarium africae. si quis in parentis aut filii aut omnino affectionis eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit, sive clam sive palam id fuerit enisus, neque gladio, neque ignibus, neque ulla alia solenni poena subiugetur, sed insutus culeo et inter eius ferales angustias comprehensus serpentum contuberniis misceatur et, ut regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei coelum superstiti, terra mortuo auferatur. dat. xvi. kal. dec. licinio v. et crispo c. coss. acc. prid. id. mart. karthagine, constantino a. v. et licinio c. coss.