Latin
Book 9, lines 9.1.230-9.1.235
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.230-235
Not analysed yet
interpretatio. sive vir sive mulier infantem necaverit, rei homicidii teneantur
CTh. 9. 14. 2 [=brev. 9. 11. 2]
Imppp. valent. ,theodos. et arcad. aaa. ad provinciales. liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque* militum vel privatorum ad agros nocturnus populator intraverit, aut itinera frequentata insidiis aggressionis obsederit, permissa cuicumque* licentia, dignus illico supplicio subiugetur, ac mortem, quam minabatur, excipiat, et id, quod intendebat, incurrat. melius est enim occurrere in tempore, quam post exitum vindicari. vestram igitur vobis permittimus ultionem, et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto. nullus parcat militi, cui obviari telo oporteat ut latroni. dat. kal. iul. tatiano et symmacho coss.
interpretatio. quoties ad faciendam rapinam aliquis aut iter agentem aut domum cuiuslibet nocturnus exspoliator aggreditur, huius modi personis, quae vim sustinent, damus etiam cum armis licentiam resistendi, et si pro temeritate sua occisus fuerit ille, qui venerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur
CTh. 9. 14. 3pr.
Impp. arcadius et honorius aa. eutychiano praefecto praetorio. quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam, nam et ipsi pars corporis nostri sunt, cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit, eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt: ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur bonis eius omnibus fisco nostro addictis, filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus, paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii criminis exempla metuantur, a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut is perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio. (397 sept. 4).