Latin
Book 9, lines 9.1.537-9.1.543
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.537-543
Not analysed yet
CTh. 9. 38. 7
Idem aaa. ad marcianum vicarium. religio anniversariae obsecrationis hortatur, ut omnes omnino periculo carceris metuque poenarum eximi iuberemus, qui leviore crimine rei sunt postulati. unde apparet eos excipi, quos atrox cupiditas in scelera compulit saeviora: in quibus est primum crimen et maxime maiestatis, deinde homicidii veneficiique ac maleficiorum, stupri atque adulterii parique immanitate sacrilegii sepulchrique violatio, raptus monetaeque adulterata figuratio. dat. xi kal. april. mediolano richomere et clearcho conss. (384 mart. 22).
CTh. 9. 38. 8 [=brev. 9. 28. 1]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. ad neoterium pf. p. nemo deinceps tardiores fortassis affatus nostrae perennitatis exspectet: exsequantur iudices, quod indulgere consuevimus. ubi primum dies paschalis exstiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur. sed ab his secernimus eos, quibus contaminari potius gaudia laetitiamque communem, si dimittantur, advertimus. quis enim sacrilego diebus sanctis indulgeat? quis adultero vel incesti reo tempore castitatis ignoscat? quis non raptorem in summa quiete et gaudio communi persequatur instantius? nullam accipiat requiem vinculorum, qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sivit; patiatur tormenta veneficus, maleficus adulteratorque monetae; homicida, quod fecit, semper exspectet; reus etiam maiestatis de domino, adversum quem talia molitus est, veniam sperare non debet. dat. v. kal. mart. mediolano, arcadio a. i. et bautone coss.
interpretatio. sacrilegus, adulter, incesti reus, raptor, sepulcrorum violator, veneficus, maleficus, adulterator monetae, homicida diebus paschae nullatenus absolvantur. reliqui omnes, quos minorum causarum culpa constringit, diebus venerabilibus paschae specialiter absolvantur
CTh. 9. 38. 9
Impp. arcadius et honorius aa. ad caesarium praefectum praetorio. devotissimae nobis provinciae lyciae priorem famam meritumque inter ceteras renovari censemus, idque excellens eminentia tua edictis propositis cunctis faciat innotescere, ne quis posthac civem lycium contumelioso nomine iniuriae audeat vulnerare. teneant honores suos, quos meritis ac laboribus perceperunt et a nostra serenitate sumpturi sunt; habeant praeteritas dignitates sperentque sui devotione venturas. nec unius viri illustris tatiani tantum valuerit temporalis offensio, teterrimi iudicis inimici ut adhuc macula in lycios perseveret, quae in ipso iam temporis absolutione consumpta est. dat. prid. kal. sept constantinopoli arcadio a. iiii et honorio a. iii conss. (396 aug. 31).