Latin
Book 9, lines 9.1.544-9.1.554
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.544-554
Not analysed yet
CTh. 9. 38. 10
Idem aa. et theodosius a. romulo praefecto praetorio. omnes omnium criminum reos vel deportatione depulsos vel relegatione aut metallis deputatos, quos insulae variis servitutibus aut loca desolata susceperunt, hac nostra indulgentia liberamus, separatis illis, qui ad locum poenae destinatum contra iudicum sententias ire noluerunt. indignus est enim humanitate, qui post damnationem commisit in legem. dat. viii id. aug. ravennae stilichone et aureliano conss. (400 [405] aug. 6).
CTh. 9. 38. 11
Impp. honorius et theodosius aa. gaisoni comiti et magistro officiorum. post alia: de his, qui tyrannicae praesumptionis . . . aut sacramenta sectati ad nostrum imperium redierunt, hanc volumus esse sententiam, ut, quos inter incendia tyrannidis adsumptae fidelis paenitudo revocavit, ordinem et fructum militiae non amittant. eos vero, quibus lentum regressum necessitas desperationis indixit, soluto cingulo matricula convenit aboleri, ita ut illud quoque par reverentiae forma custodiat, ne redire ei ad pristinam militiam liceat, qui aliud militandi genus elegerit. dat. prid. id. feb. ravennae varana cons. (410 febr. 12).
CTh. 9. 38. 12
Idem aa. palladio praefecto praetorio. liberata re publica tyrannidis iniuria omnium criminum reos relaxari praecipimus. dat. viii id. aug. ravennae varana v. c. cons. (410 [?] aug. 6).
CTh. 9. 39. 0. [=brev. 9. 29. 0.] De calumniatoribus.
CTh. 9. 39. 1 [=brev. 9. 29. 1]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. hellebico comiti et magistro utriusque militiae. non est ratio, qua manifesti calumniatoris supplicium differatur. nec enim patimur frequenter iterari, quae consistere prima actione non quiverint, atque alienam innocentiam securitatemque sine crimine, damnabili appetitione terreri. dat. iii. kal. ian. constantinopoli, merobaude ii. et saturnino coss. ista lex sub eodem titulo similem interpretationem habet.
CTh. 9. 39. 2 [=brev. 9. 29. 2]
Iidem aaa. menandro vicario asiae. nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprehensum est, eos, qui accusationem alienis nominibus praesumpsissent*, delatorum numero esse ducendos. atque ideo calumniosissimum caput et personam iudicio irritae delationis infamem deportatio sequatur, quo posthac singuli universique cognoscant, non licere in eo principum animos commovere, quod non possit ostendi. dat. viii. id. mai. constantinopoli, arcadio a. i. et bautone coss. haec lex interpretatione non indiget.