Latin
Book 9, lines 9.1.564-9.1.573
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.564-573
Not analysed yet
CTh. 9. 40. 3
Idem a. ad festum praesidem sardiniae. quicumque cohercitionem mereri ex causis non gravibus videbuntur, in urbis romae pistrina dedantur. quod ubi tua sinceritas coeperit observare, omnes sciant eos, qui, sicut dictum est, ex levioribus causis huiusmodi meruerint subire sententiam, ergastulis vel pistrinis esse dedendos adque ad urbem romam, id est ad praefectum annonae, sub idonea prosecutione mittendos. dat. iiii kal. aug. constantino a. v et licinio conss. (319 iul. 29).
CTh. 9. 40. 4
Imp. constantius a. theodoro viro perfectissimo praesidi arabiae. dum reis manifesta probatione convictis spatium ante sententiam temporis datur, facultas supplicandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et in aliis detecti gravioribus causis ultio differenda non sit. igitur quidem qui iam impetraverunt, ad veniam pertineant: de cetero vero iuxta criminis qualitatem legem oportet servari et in scelerosos et in noxios proferri iuris sententiam. dat. id. octob. constantio a. iiii et constante c. conss. (346 [?] oct. 15).
CTh. 9. 40. 5
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. leviorum criminum reos excellens auctoritas tua pistrinis iubebit legum aequitate servata damnari, sub hac videlicet observantia, ut sub obtutibus tuis semper pistoribus praecipiantur adsignari, ne, dum occulte per nequissimos commentarienses traduntur, gratia venalis existat. dat. v id. iun. naisso divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 9).
CTh. 9. 40. 6
Idem aa. artemio. omnes, qui in levioribus criminibus rei deteguntur, pistrinorum exercitio urbis romae damnare debebis, ita ut transmissio eorum ad officium praefecti annonae sine aliqua tergiversatione celebretur. dat. iii id. iun. naisso divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 11).
CTh. 9. 40. 7
Idem aa. artemio. nullum ex his, quos pistrinis qualitas condemnationis addixerit, impertita ceteris reis indulgentia relaxari oportet, nisi aliquis speciale serenitatis nostrae meruerit reportare rescriptum. dat. viii id. octob. altino divo ioviano et varroniano conss. (364 oct. 8).