Latin
Book 9, lines 9.1.574-9.1.586
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.574-586
Not analysed yet
CTh. 9. 40. 8
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. quicumque christianus sit in quolibet crimine deprehensus, ludo non adiudicetur. quod si quisquam iudicum fecerit, et ipse graviter notabitur et officium eius multae maximae subiacebit. dat. xviii kal. feb. valentiniano et valente aa. conss. (365 ian. 15).
CTh. 9. 40. 9
Idem aa. ad olybrium praefectum urbi. ne quis pro cohercitione delicti vel pistoribus vel cuicumque alteri corpori, cum alterius sit corporis, addicatur; sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit deprehensus, motum congruae severitatis excipiet. dat. iii id. april. valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? apr. 11).
CTh. 9. 40. 10 [=brev. 9. 30. 2]
Imppp. valent. ,valens et grat. aaa. ad praetextatum pf. u. quoties in senatorii ordinis viros pro qualitate peccati austerior fuerit ultio proferenda, nostra potissimum explorentur arbitria, quo rerum atque gestorum tenore comperto, eam formam statuere possimus, quam modus facti contemplatioque dictaverit. dat. viii. id. oct. remis, gratiano a. i. et dagalaipho coss.
interpretatio. si quando aliquae maiores personae aut alicuius dignitatis viri vocantur in crimen, iudex ad rerum dominos referat, ut de huius modi personis quid fieri debeat, dominorum praeceptio iusta constituat
CTh. 9. 40. 11
Idem aaa. ad viventium praefectum urbi. neminem de numinis nostri sacrario prodeuntem harena suscipiat, lanista doceat, saeva meditatio et pugnatrix exerceat; multa si quidem possunt esse supplicia, quibus culpa plectatur. dat. v id. april. lupicino et ioviano conss. (367 [366] apr. 9).
CTh. 9. 40. 12
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad antonium praefectum praetorio. campaniae consularibus formam iudicationis adscribimus, ne in loco certa condicione finito modum animadversionis excedant neque extra provinciam suam ius relegationis exerceant. dat. prid. kal. decemb. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 nov. 30).
CTh. 9. 40. 13 [=brev. 9. 30. 3]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. flaviano pf. p. illyrici et italiae. si vindicari in aliquos severius, contra nostram consuetudinem, pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam, aut excipere sententiam, sed per dies xxx super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. reos sane accipiat vinciatque custodia, et excubiis solertibus vigilanter observet. dat. xv. kal. sept. verona, antonio et syagrio coss.