Latin
Book 9, lines 9.1.587-9.1.593
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.587-593
Not analysed yet
interpretatio. si princeps cuiuscumque* gravi accusatione commotus quemquam occidi praeceperit, non statim a iudicibus, quae ab irato principe iussa sunt, compleantur, sed triginta diebus, qui puniri iussus est, reservetur, donec pietas dominorum iustitiae amica subveniat
CTh. 9. 40. 14
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad principium praefectum praetorio. ne diu apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda desaeviret, censuimus etiam in absentes pro competenti ultione debere consurgi. dat. kal. iun. arcadio a. i et bautone conss. (385 iun. [?] 1).
CTh. 9. 40. 15
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. si quis convictus reus maximi criminis fuerit subiectusque sententiae, competens iudicium compleatur nec exquisita commentis ars eiusmodi subornetur, ut direptus a clericis adseratur vel appellasse simuletur. quod si quisquam post iudicium vendibili coniventia licentiae huic praestiterit adsensum, haut levia sustinebit. nam proconsules, comites orientis, praefecti augustales, vicarii etiam adfecti nota deformi tricenas auri libras compendiis fiscalibus conferent, iudices autem ordinarii similiter deformati quinas denas cogentur exsolvere. officia vero eorundem isdem, quibus iudices sui, dispendiis subiacebunt, si in suggestione cessaverint ac non praeceptum legis ingesserint atque iniecta manu, ne rei auferantur, obstiterint ac nisi id quod fuerit constitutum in effectum exsecutionemque perduxerint. dat. iii id. mart. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 mart. 13).
CTh. 9. 40. 16pr.
Impp. arcadius et honorius aa. eutychiano praefecto praetorio. post alia: addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim adque usurpationem vindicare liceat ac tenere. quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem vel errore vel gratia cognitoris obpressa putatur esse iustitia: ea condicione, ut, sive pro consule, comes orientis, praefectus augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum. eorum enim de his plenum volumus esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos. (398 iul. 27).