Latin
Book 9, lines 9.1.647-9.1.654
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.647-654
Not analysed yet
CTh. 9. 42. 8pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. eutropio praefecto praetorio. deportato si erunt liberi nepotesve sui seu emancipati, nepotes quoque ex filia, semissem tantum bonorum fiscus usurpet, semissis ipsi ac liberis hac distributione servetur, ut sextantem ipse ad fortunam ab extrema inopia vindicandam suae habeat potestatis, trientem liberi nepotesve, scilicet indifferenter sive ii ex filio sive filia erunt. quod si idem et emancipatos et suae potestatis filios nepotesve habuerit, beneficium tantum ad eos, qui in potestate sunt, transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda. sin autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus concedit, aequae divisionis partibus sortiantur. quae regula etiam in dote filiae vel neptis ex filio conferenda custodienda erit. et si filius quidem erit aut filii, ex filio autem alio filiisve aut filia nepotes, triens hic in stirpes, non in capita dividatur. (380 iun. 17).
CTh. 9. 42. 8. 1
Quod si deportatus sine liberis vel nepotibus patrem habebit ac matrem vel etiam utrumque, non semissis a fisco, sed bessis patrimonii vindicetur, triens residuus in duos sextantes redactus inter parentes ac deportatum aequaliter dividatur, ita ut unciam mater, si ius liberorum habuerit, usurpet; sin fecunditatis privilegium non habebit, patri unciam iam habenti mater semunciam ex uncia sua cedat. idem servabitur, si deportato ex duobus parentibus unus supererit, ut sextantem sine aliqua malignitatis interpretatione praesumat tunc quidem mater, etiamsi ius non habuerit liberorum, quam superstes vir, ut sanximus, semper excludet. (380 iun. 17).
CTh. 9. 42. 8. 2
Quod si deportato nec liberi fuerint nec parentes, dextantem fiscus accipiat, sextans ei ad vitae adflictae adminicula reservetur. (380 iun. 17).
CTh. 9. 42. 8. 3
Exceptis his, qui crimine fuerint maiestatis adflicti; nam in eo casu solum sextantem iubemus filiis ac nepotibus reservari, his regulis, quibus supra est constitutum, destantem fisco usurpante: ipsum vero in tam atroci facinore convictum non solum deportatione, sed egestate puniri conveniet. dat. xv kal. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 iun. 17).