Latin
Book 9, lines 9.1.655-9.1.662
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.655-662
Not analysed yet
CTh. 9. 42. 9pr.
Idem aaa. eutropio praefecto praetorio. si aliquis supplicio fuerit adflictus, filiis quidem omnium facultatum deferatur prima successio. nepotes vero ex filia gradus secundus admittat, si tamen nullus suorum fuerit inventus, qui eos antecedat, hereditate in stirpes, non in capita dividenda. quod aeque observabitur, si erit filius ac nepotes, qui ab intestato successuri defuncto vel ex duodecim tabulis vel per rescissionem capitis praetorio vocabuntur edicto, emancipatis et filia necessitate collationis adstrictis. progredietur tamen beneficium etiam ad tertii gradus liberos, si modo ex virili stirpe descendunt, ita dumtaxat, ut sub hoc casu ipsi semissem, semissem fiscus usurpet, ea distributione partium, quam ius civile disponit. (280 iun. 17).
CTh. 9. 42. 9. 1
Quod si supplicio huius modi adflictus comprehensorum graduum liberos non habebit, tum capite secundo pater ac mater in trientem dumtaxat vocetur, besse ad aerarium publicum transferendo, atque ita, si matri ius fuerit liberorum, partes inter utrumque parentem sextantibus impleantur, sin deerit, quadrantem pater, unciam mater accipiat. quod si interfectus patrem tantum reliquerit, nihilo setius vindicatione trientis utatur, item si matrem, dummodo ea ius habeat liberorum. sin autem sola supererit mater, papiae tamen legis privilegiis destituta neque trino partu fecunditati publicae gratiosa, sextante contenta sit fisco dextantem usurpante. (280 iun. 17).
CTh. 9. 42. 9. 2
Tertii capitis haec erit regula, ut secundi quoque gradus parentes, avum scilicet atque aviam paris beneficii foveat sanctio. paternus tamen hoc casu, non etiam maternus, avus et avia quaerentur, ut quadrantem ex defuncti accipiant bonis ea divisionis lege, quae circa patrem ac matrem diversis est casibus explicata. (280 iun. 17).
CTh. 9. 42. 9. 3
Iungimus tamen capite tertio avo aviaeque fratrem perempti ac sororem, ita ut in capita dividi quadrantem isdem existentibus sanciamus. ac si cui perempto cum fratre ac sorore manserit consanguinitatis agnatio, sit duodecim tabulis locus ac ius civile praevaleat, ut avus atque avia, cognatorum gradu invitati, vinci se a legitimis adquiescant. quo quidem casu tres unciae inter sororem ac fratrem aequaliter dividentur. uterinus autem frater ac soror eodem gradu, quo avus et avia, vocabuntur. sin omnes hae deerint punito necessitudines, fisco omnia vindicentur. dat. xv kal. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (280 iun. 17).