Latin
Book 9, lines 9.1.672-9.1.678
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.672-678
Not analysed yet
CTh. 9. 42. 14
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. serenitatis nostrae provisione solita commonemus, ut ea, quae rufinus quondam, cum viveret, quoquo pacto possedit, in eodem statu interim maneant nec quisquam sibi post eius obitum spontaneam vindicandi tribuat potestatem. nam qui transacto tempore siluit ac rufinum tenere concessit, fiscum quoque nostrum sine praeiudicio possidere patiatur. hoc edictis propositis per omnes provincias praecipimus divulgari, quo cuncti sciant iacturam se perpessuros graviorem totiusque rei familiaris periculum, nisi ante praeceptum nostrum manus ab his, quae rufinus vivus possederat, voluerint abstinere. dat. id. feb. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 febr. 13).
CTh. 9. 42. 15 [=brev. 9. 32. 3]
Impp. arcad. et honor. aa. caesario pf. p. si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, solus criminis sui solvat poenas: neminem habeat in bonorum amissione consortem. sit a proscripti mariti sorte uxor aliena, quo (ut assolet) proscripto, uxor proprias, velut manu iniecta, mox vindicet, aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat facultates. dos etiam, non quae aliquoties inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, praesentetur. ea etiam, si forte cum proscripti bonis mixta sunt, non negentur, quae ab innoxio adhuc marito ante nuptias titulo donationis acceperit. sin vero frater, soror, propinquus, affinis et quicumque* proscripto qualibet sorte sociantur. tam longe enim unusquisque a metu ac poena abesse debet, quam alienus a crimine est. dat. iii. non. aug. constantinopoli, arcadio iv. et honorio iii. aa. coss.
interpretatio. quicumque* damnari proscribique meruerit, ab eius facultatibus bona uxoria sequestrentur, ita ut et dotem, quam marito uxor aut eius parentes obtulerunt, et donationem, quam ante nuptias pro coniunctione susceperat, uxor retineat, sibique vindicet a bonis proscriptae facultatis aliena, quia mariti crimine uxor non potest obligari
CTh. 9. 42. 16
Idem aa. ad peregrinum comitem et procuratorem divinae domus. ex possessionibus gildonis, quae ad nostrum aerarium sunt devolutae, canonem omnium titulorum ex integro sollemni more imputata cautione solvi praecipimus. dat. kal. decemb. altino theodoro v. c. cons. (399 dec. 1).