Latin
Book 9, lines 9.1.679-9.1.685
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 9.1.679-685
Not analysed yet
CTh. 9. 42. 17 [=brev. 9. 32. 4]
Iidem aa. studio comiti r. p. ne quis proscriptorum bona vel eorum, qui publicam videntur excepisse sententiam, intra biennium aestimet postulanda. abstineant facultatibus intra id temporis expetendis, ut aut proprias quis recipiat, si, ut nobis ingenitum est, duriores casus et tristiorem fortunam imperatoria humanitate molliamus, aut tum demum postulet, quum iam fiscalem potius quam proscriptorum rem expetisse noscatur. si quis autem petendas proscripti vel deportati intra biennium crediderit facultates, careat fructu liberalitatis augustae, ita ut nec instruantur huius modi petitiones, nec si temere instructae fuerint et sub specialis beneficii munificentia nostram provocaverint liberalitatem, habeant aliquas vires indulta. dat. xiv. kal. febr. constantinopoli, vincentio et fravitta coss.
interpretatio. bona eius, qui proscribi meruerit, intra biennium non competantur. si quis vero intra biennium proscripti bona petierit, quod meruerit, non valebit, quia solita misericordia nostra pietas commoveri et reddere, quae merito commota iussit auferri
CTh. 9. 42. 18
Idem aa. bathanario comiti africae. marcharidus proscriptus plurima rerum penes diversos reliquit, sicut quaestio habita patefecit. ut quisque igitur aliquid ex eius facultatibus retinet, si intra duos menses spontanea restituat voluntate, sciat se ad veniam pertinere, si quae susceperat fideliter repraesentet, alioquin patrimonio suo fisco sociato poenam se deportationis noverit subiturum. dat. iii id. iul. mediolano vincentio et fravitto conss. (401 iul. 13).
CTh. 9. 42. 19
Idem aa. et theodosius a. ursicino comiti sacrarum largitionum. possessiones, quae ex bonis gildonis aut satellitum eius in ius nostrae serenitatis retentae sunt ab occupatoribus, nostro patrimonio adgregentur, ita ut ab his ex eo tempore, quo indebite retentarunt, praestationum simplum inferatur. qui si conventi intra kalendas octobres possessiones putaverint retinendas, sciant se ad dupli restitutionem coartandos et duplos fructus esse reddendos. dat. xii kal. mai. ravennae stilichone ii et anthemio conss. (405 apr. 20).