Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 114
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec ostendunt Indi lapillos parvos, quos inveniunt in vulvis quorumdam Corvorum, eosque gestant ad faciliorem partum. CAP. VII. De Aëtite, &Callimo, Geode, Enhydro, atque Enorchi. E lapide Aetite satis diligenter agit Boetius capite 196. &seqq. &dat illius tres figuras. quibus plures alias addidit Tollius noster è Ferrante Imperato, lib. XXIV. cap. XIX. qui ita distinguit, ut priores vocet Aetitas Geodes: secundos Aëtitas gravidos altero Aetite: tertios Ventres Crystallinos, ab aliis dictos Enhydros: adiungam tantum unius Aegyptii, ut ferebat ille à quo accepi: quanquam credam, potius Arabicum esse Plinii, siquidem &durissimus est &subrutilus, sed an durum lapidem in alvo contineat ignoro, saltem sonitu non prodit. De Callimo porro agit Boetius cap. 200. de quo Gesnerus cap. XI. de figuris lapidum: Callimo, inquit, invento in Geode, mirae imagines impressae fuerunt: quarum Ge.