Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 115
Unproofread scanNot analysed yet
Fabricius &figuram in annulo, quae hic exprimitur &descriptionem ad nos misit. Callimus, inquit, hic fere lupini est magnitudine, forma eius rotunda &oblonga: corpus partim pellucidum ut Crystalli: partim nebulosum ut Sardae, aut gemmae quam vocant Huiae. Inventus est lapillus in Geode grandi, qui inclusos fluores varios habuit, sed in medio iacuit separatus: ita ut argentum capillare aut in lapide aut pyrite invenitur, quasi impositum sit &pars corporis integri non sit. Igitur &forma &transluciditas &locus τῆς γεννέσεως per se admirationem movent, sed multo magis sunt impressae à natura imagines admirandae: ex una enim parte lapillus, in latus sinistrum versus, duas refert facies, &tertiae veluti umbram; primam monacho similem cum cucullo, alteram viro grandi imberbi, tertia ut umbra non cognoscitur. Versus in latus dextrum, unam tantum faciem habet priori non dissimilem quae cucullata est: qua vultum convertit, ea pars lapilli pellucet instar lunae gibbosae seu (ut Lactantius) concavae, quae Graecis ἀμφίκυρτος dicitur. Curavi autem incluidendum eiusmodi fundae quae in annuli supremo converti potest, ita ut utrimque considerari possint insculptae naturae artificio imagines. Georg. Agricolae descriptio in lib. V. Fossil. editionis posterioris paulo est alia. Verum &ipsa converso aliis modis lapillo, à vero aliena plane non apparet. Hanc in exiguo corpore varietatem, nullus artifex satis ex presserit. Haec ille. De Aetita vide Gesnerum de fig. lapid. fol. 10. verso; &11. Geodes inquit hic lapis proprie dicitur cum terram continet: Aetites cum lapidem aut arenam, (etsi hoc nominum discrimen non semper servatur) aquam si contineat, Enhydros vocabitur. Reperitur in aliquot.