Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 118
Unproofread scanNot analysed yet
Enorchis Agricolae candidus est, fragmentis testium similis, (hoc est, fragmentis suis in quae frangitur vel dividitur, testium speciem prae se ferens) sed nec fulget, nec pulcro colore nitet, Non procul Rotvila oppido Helvetiis finitimo &confoederato, lapis rotundus &pani cibario rusticove maximo simillimus reperitur, ambitu fere, si bene memini, dodrantum quinque, in medio protuberans parte superiore; Teufelsleibs hoc est, daemonis panem nuncupant incolae agrestes: &si equus de hoc lapide impositum salem lingat, lumbricos pelli credunt. VIII. CAP. De Amianto lapide. Mianti veri, inquit Gesnerus, è Cypro, quem AFranc. Calceolarius, pharmacopola Veronensis, ut artis suae peritissimus, ita omnium simplicium medicamentorum indagator acerrimus, ad me misit, frustulum delineatum hic exhibeo: quod fila molliuscula neri texique apta remittit, &ab alumine scissili, tum vero &aluminis vim saporemque referente, tum falso &insipido, quod Alumen plumae hactenus vocare soliti sunt medici, non parum differt.