Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 119
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia tamen haec genera antequam in filamenta sua resolvantur, scissilem compagem prae se ferunt, sicut &Entalium à quibusdam pharmacopolis dictus lapis, in Sabaudia Amentum dulce: Amenti nimirum nomine corrupto ab Amianto: non quod verus Amiantus sit, sed similis ei lapis, Eboris instar candidus, splendens &friabilis, inque fila solubilis, sed fragiliora. Videtur autem res gypso cognata. In eo, certo modo praeparato &imagines exprimi possunt, quae cum ebore aut ipsa nive candore certent: quales Petrus Coldebergus Antwerpiensis pharmacopoeas doctissimus celeberrimusque mihi donavit. Amiantum Agricola Germanicè interpretatur Alumen plumae, vulgo dictum Federwiisz, Pliant Salmanderhar: &amentum amarum à quibusdam recentioribus dictum addit. Eundem vero lapidem Asbestum: linum Asbestinum vivum, aut Carystium, item Poliam, Spartopolium, Corsoidem, Bostrochyten &à Quadrigario Alumen vocari censet. Encelius Amianti speciem Katzensilber interpretatur: quod vocabulum Magnetidi &Micae melius tribuit Agricola. Idem refert in Hildesheimio tractu lapidem inveniri fusci coloris, planum, Ammoniaci salis instar scissum: qui tubercula superius habeat clavorum capitibus similia: &ad Hasdam pagum, alium huic non dissimilem, candidum tamen &sine tuberculis. Haec ille fol. 6. editionis Tigurinae. Idem &aliam Iconem dat fol. 150. Amianti quibusdam lapidis frustulum. Veriorem è Cypro cap. primo posui. Perperam autem meo iudicio confunditur Amiantus cum Alumine scissili; &illius fila cum flore petrae. Porro locus Pauli Veneti qui à Boetio citatur ita se habet in antiquissima editione Latina lib. 1. cap. 47. (nam in editione Italica Rhamusii omissus est.